VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 3. i 4. - 308
308 magnifici quondam domini Joannis Beikszler, supremi capitanei, alteram vero quae strenui olim Adami Ferliogh, vicecapitanei crisiensis, prae fuissent, illustrissimo domino, domino Joanni Guliellmo Galler, libero baroni in Suombergh, Laynoh et Bolcsuh, domino in Bozen, sacra tissimae caesareae regiaequae maiestatis consiliario, cubiculario, colo nello, necnon totius confinii caproncensis supremo capitaneo, heredi busque et posteritatibus ipsius vniuersis ; praeallegatam quidem Joannis Beikszler domum iure perpetuo et irreuocabili, cum pensione annua vnius aurei in specie, cui domui ab oriente Simonis Kowach, a me ridie Michaelis Huz, a septemtrione Joannis Wretenar, subdiiorum no strorum domus, et ab occidente fluvius Toplika vicinari perhibentur; domum vero praefati Adami Ferliogh non nisi vita ipsius domini Joannis Guliellmi Galler durante, cum pensione itidem annua vnius talleri in specie, dederimus, donauerimus et contulerimus, dominiumque ipso facto resignauerimus. Tandem in successu temporum annotatus dominus Joannes Guliellmus Galler, quia praescriptam domum Adami Ferliogh, modo praemisso sibi collatam, pro alia domo antelati Simonis Kowach cum eodem cambiasset et permutasset, ideo nos ad instantiam et legitimam peütionem eiusdem domini capitanei super eiusmodi domus cambiatione et permutatione nostrum consensum, beneuolum pariter et assensum praebuimus, prout et praebemus, illa cum cautela: ut vide licet eandem ipsius Simonis Kowach domum, cui ab oriente Nicolai Gayzky, a meridie Marci Simuniak, ab occidente praefati Joannis Beikszliar, et a septemtrione annotati Joannis Wretenar domus vicinae cssent, memoratus dominus Joannes Guliellmus Galler vita duntaxat eiusdem durante possideat, ab eademque domo quotannis tallerum vnum in specie, prout etiam a praeallegata Joannis Beikszliar domo annuatim itidem, vt praetactum est, aureum vnum in specie idem do minus Joannes Guliellmus Galler suique heredes et posteri vniuersi pen dere et administrare nobis debeant et teneantur. Harum nostrarum, pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratarum, vigore et testimonio literarum mediante. Datum feria sex ta proxima ante festum transfigurationis Domini, anno eiusdem millesimo, sexcentesimo qua dragesimo. (Viseći pečat.) Izvornik napergameni u kr. zemaljskom arkivu: „Arkiv kaptola zagrebačkoga" , Acta ant. cap. fasc. LX. Nr. 70.