VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 167
167 nomine illius, qui se ab eis abreptutn esse retulisset, videlicet Matthiae Skoff. Ex quarum parte prius tali s deliberatio facta fuisset, vt si istae sese iuramento eisdem adiudicato non expurgarent, vt similiter iudex vel suppan tertiose ad caput earum iuramentum praestaret, quod eisdem actoribus onerosum videretur et petunt fieri iustum iudicium. Quibus auditis procurator Vrsulae Besenychka (quia pro aliis mulieribus loqui nollet) dicit malefacta sua iuxta regni consuetudinem ad caput probari. Catharina similiter Kawnychyanka sola sua in persona dicit prae fatas mulieres, contra quas prius locuta fuisset, non esse reas. Actores dicunt in prioris iudicii instantia nichil talium eandem esse locutam. sed sponte bcnevoleque coram multis vicinis et come taneis fassam esse, ipsas esse maleficas, in quo retrocedere non liceret, sed vt de clare factis confessatis hat exemptio secundum prius factam iuridicam deliberationem, et expectant ex superabundanti a iudicio, debent ne contra aut in caput eius iurare, que viuae vocis oraculo con fessa est, se maleficarum consortio associatam, quod nunquam a tot annis magistratui reuelasset, sed consensisset maleficio. Semotis partibus adiudicatum est et emendatur prius factum iu dicium, non debere iudicem videlicet vel suppanum ad caput Catha rinae Kawnychyankae iurare, sed iuxta sua confessata et producta vnguenta iuxta prius factam adiudicationem vt malum tollatur de medio populi dei puniatur. Si vero reliquae duae mulieres Vrsula Bessenychka et Dorothea Gholwbycza sese iuramento prius adiudicato non expurgabunt, ex tunc non iudex vel suppan, sed Matthias Skoff tertiose ad caput earundem, qui videlicet ab eis afflictus et abreptus fuerat, iurabit et sie et ipsae igni interimentur. Vrsula Bessenychka sola et non aliae iudicio non contenta appellat ad dominos reverendos capitulum Zagrabiense Deliberatum itaque est, vt dominis reverendis capitulo videlicet Zagrabiensi cum tota série ista iudicialia transmittantur. Stabit in ar bitrio dominorum, quid inde agendum aut in quo iudicia emendari debebunt. in. 1585. siječnja 27. Varažd. Toplice. Pred istini sudom tuži Katarina Valpouečka neku Helenu Sušticu kao vješticu. Anno et die eodem quo penes nouum factum est iudicium coram eisdem arbitris. Catharina Valpowcehka relicta condam Valpowechky per procu ratorem suum legittimum Matthiam Fwlchych contra Helenam Swstycha