VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)

Strana - 55

55 Ex hoc latice in quantitate débita anno 1772. lege artis collegi et domino baroni Cranz, eotum medicinae professori aquas austriacae totius monarchiae minérales examinanti, Viennam submisi ; qui sequentia in eisdem deprehendit principia. Nempe: l rao terram calcaream; 2 do co­piosam martialem ; 3 tio sal seleniticum ; 4 to sal mirabile dictum ; 5 t0 sal commune. Ex his patet hasce thermas ad Badenses Viennenses proxime ac­cedere, hac tarnen cum disparitate quod Badenses magis sulphureae, nostrae autem plus ferruminosae videantur. Caeterum hasce in humida scabie, in contracturis, rigiditate et caeteris membrorum tum paraliticis, artriticis, etiam et podagricis affec­tionibus efficacissimas esse quotidiana testatur experientia. Ubi enim penetrandum: penetrant; ubi emolliendum: emolliunt; emolliendo robo­rant; vim autem ob ferri praesentiam roborantem possidet. Inde Huit ratio quare caeteros ab uteri laxitate provenientes morbos quales sunt fluor albus, haemorrhagiae, mensium suppressiones, sterilitas, hysterica passio etc. etc. efficaciter curent. Tandem lutum thermale in scaturigine et rivulo copiose deprehen­dendum articulis aliisque debilitatis partibus me suadente applicatum magnae ob vim roborantem efficaciae habeatur. Caeterum harum thermarum efficatiam singularem optime testatur quantitas affluentium singula aestate illuc Hungarorum, Sclavorum, Croa­tarum, Styriorum et Carniolorum variis in morbis solamen quaerentium et ibidem effective invenientium. Nam plura balneantium numerantur millia et quidem anno 1785. a l ma mai ad ultimam septembris usque, non obstante sinistra tempestate constanter régnante, tarnen juxta scrip­tam chirurgi districtualis fine excessuum per balneatores et balneantes removendorum locati relationem 3714 homines scarificationem (= šre­fanje) subierunt ; et cum una tertia pars balneantium scarificationem non adhibentium numerari soleat, praeter propter 5000 sub dato termino balnearunt. Quanto igitur plures aestate favente balneantes observantur. Multo plures adhuc illorsum confluèrent extranei si diversoria ha­berentur honesta et si consequenter in sanis victualibus summa non adesset indigentia. Hac enim in parte nulla prorsus habetur provisio, quae tarnen eo magis necessaria foret, cum ad felicem balneantium cu­ram multum contribuât. Quod vero excessus perniciosos per barbi tonsores vulgo balnea­tores et balneantem plebem committi solitos concernit : tot et tanta toties jam ex officio representavi, ut hic eadem repetere ridiculum foret. Datum Varasdini 16. novembris 1786. Joan. Bapt. Lalangue I. comitatus Varasdinensis physicus.

Next

/
Thumbnails
Contents