VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)

Strana - 43

43 nowyth villam Mochyla in Czetina; item Nowako Paulowylh cum fratribus suis vilam Wedryne in Czetyna habitam; item Radath Thwerthkowyth villam Welyko podztenye in Czetyna, super qua dicitur habere literas bani regni nostri Croacie, quas ei confirmabimus ; Sarkoni vero Thweth­kowyth villam Chaparuge, Georgio autem Jelynythyth cum nepotibus suis hereditatem seu terras Nicolai Rvvsyryth profugi, que scilicet alias eis iure hereditario, ut dicitur, succedere deberent, simulcum terris ac promontoriis, quas tenebat Grabochyth iuxta Clyz supra lacum Pervv­thycza adiacentibus ; item Jacobo Dragotynych villam Wrebach simul­cum iure suo, quod idem habere dicitur in possessione Ivvrdanschyna in districtu Clisiensi habita ; animo deliberato et de regali favore ac munificencia eisdem nobilibus ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et conccssimus iure perpetuo tencndas, possidendas pariter et habendas, salvis iuribus alienis. Insuper autem cosdem nobilcs et totam communitatem prefati districtus in eorum an­tiquis iuribus et libertatibus ob eorum fidelitatis constantiam conservabimus et conservari faciemus. Ceterum autem, quia prefati nobiles ettota commu­nitas districtus Policensis, prout nobis ex parte eorum asseritur, ab olim ab omni p(otes)tate, iudicio, et iudicatu banorum et vicebanorum regni nostri Croacie exempti fuerunt, sed inter se ipsos tantummodo rectorem et iudices elegerunt et habuerunt: ob id nos ipsos nobiles et totam communitatem eorum, ut ipsi ex hoc amplioris favoris nostri clemenciam erga se sentiant, secundum priores libertates eorum, quas, ut prefertur, se habuisse as­serunt, ab omni p(otes)tate, iurisdicione, iudicio et iudicatu banorum et vicebanorum dicti regni nostri Croacie et quorumlibet aliorum iudi­cum nostrorum constitutorum in illis partibus de benignitate regia exi­men(dos) . et libertan(dos) duximus; ita tarnen, quod ipsi banis dicti regni nostri Croacie pro. tempore constitutis in omnibus tanquam nostre proprie persone obedire teneantur. Annuimus eciam, ut inter se iuxta antiquam consuetudinem eorum rectorem et iudices eligere et habere valeant, de quorum iudicio dum quispiam litigancium contentus non fuerit, causam suam ad curiam nostram regiam in presenciam iudicum curie nostre régie libère possit provocare. Ipsi vero rector et iudices causas taies cum tota série adiudicationis horum transmittere teneantur. Preterea Castrum id, quod pro tutela et defensione prefati districtus in loco Nadware vocato facere et construere intendimus, postquam perfec­tum seu finitum fuerit, pro tuciori custodia et conservatione eiusdem ad manus Johannis vvayvvode et Sarkonis Hvvmzky vel aliorum, prout superinde maiestati nostre per prefatam communitatem districtus Poli­censis supplicatum extiterit, trademus et assignabimus Ut autem pre­missa vigoris sui effectum habeant fîrmiorem, volumus ut ipsa nobilium et vvlgi pretacti districtus Policensis tota communitas ex novo nobis et successoribus nostris regibus sacreque regni nostri Hungarie corone

Next

/
Thumbnails
Contents