VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 296
296 Romanorum imperatoris ac Hungariae, Bohemiae etc. regis, domini et genitoris nostri colendissimi augustae memoriae, in pergameno priuile gialiter confectas, sigilloque secreto impendenti, ac propriae manus suae maiestatis subscriptione communitas. Quibus mediantibus sua maiestas paterna quasdam alias literas Serenissimi olim principis domini Matthiae, regis Hungariae, praedecessoris nostri foelicis memoriae, continentes in se confirmaUue tenores quarundam literarum aliarum serenissimorum olim principum Sigismundi et Ludouici, regum similiter Hungariae no strorum praedecessorum foelicis recordationis, praefatis ciuibus et inha bitatoribus annotatae ciuitatis nostrae Kaproncza super ćertis libertatum atque immunitatum praerogatiuis eisdem ciuibus emanatarum, confir masse dinoscebatur tenoris infrascripti. Supplicatum itaque maiestati nostrae exstitit, praefatorum judicis ac vniuersorum ciuium et inhabita torum dictae ciuitatis nostrae Kaproncza, quorum supra, nominibus et in personis humiliter, quatinus memoratas literas dicti quondam domini genitoris nostri priuilegiales, ac omnia et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta habentes, literisque nostris priuilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes, approbare, roborare, rati ficareque, ac pro praefatis vniuersis ciuibus et incolis iam fatae ciuitatis nostrae Kaproncza, ipsorumque posteris et successoribus vniuersis inno uantes, perpetuo valituras, gratiose confirmare dignaremur. Quarum qui dem literarum tenor talis est. (Slijedi listina kralja Ferdinanda od 23. lipnja 1547. Zatim se nastavlja ovako:) Nos itaque huiusmodi humilima supplicatione pro parte praefato rum judicis aliorum vniuersorum ciuium et inhabitatorum praelibatae ciuitatis nostrae Kaproncza, nostrae modo quo supra porrecta maiestati, regia • benignitate exaudita, clementer et admissa, praeinsertas literas dicti quondam domini genitoris nostri priuilegiales, non abrasas, non cancellatas neque in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio ac suspicione carentes, praesentibusque literis nostris priuilegialibus de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento aliquali, insertas et inscriptas, quoad omnes earum continencias, clausulas et articulos, ea tenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae, viribusque earundem veritas suffragatur, ac in quantum iidem ciues in huiusmodi libertatum et immunitatum vsu antea perstituerunt, et modo quoque persistunt, ratas, gratas et acceptas habendi, approbauimus, roborauimus, ratificauimusque, ac pro praenominatis vniuersis ciuibus et incolis sae pefatae ciuitatis nostrae Kaproncza, ipsorumque posteris et successoribus vniuersis innouantes perpetuo valituras, graciose confirmauimus, imo acceptamus, approbamus, roboramus, ratificamusque et confirmamus, Sahlis juribus aiienis, harum nostrarum, secreto sigillo nostro, quo vt