VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 286
286 17. Beč, 4. veljače 1561. Kralj Ferdinand oslobadja gradjane koprivničke od gornice, koju su svake godine plaćati tvrdji koprivničkoj od svojih vinograda u Vincu ; oprašta ih s obzirom na vjerne službe njihove, te s obzirom na neprilike, što ih imaju od vojnika u tvrdji, kao što i s obzirom na pogibelji, koja im prijeti od Turaka. Nos Ferdinandus, diuina fauente dementia electus Romanorum imperator semper augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae etc., me moriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit vniuersis, quod nos cum ad nonnulorum fidelium nostrorum humilem supplicationem maiestati nostrae propterea factam, tum vero attends et consideratis fidelitate et fidelibus seruitiis fidelium nostrorum circum spectorum iudicis et iuratorum caeterorumque ciuium et inhabitatorum oppidi nostri Kaproncza, quae iidem sacrae primum regni nostri Hun gariae coronae, et deinde maiestati nostrae in hoc periculoso et cala mitoso regni nostri Sclauoniae statu exhibuerunt et impenderunt, exhi bentque et impendunt etiam modo; habentes praeterea debitum etiam respectum onerum et molestiarum, quas üdem iudex et iurati ciues et inhabitatores dicti oppidi nostri Kaproncza, a militibus nostris, in eidem oppido nostro Kaproncza pro praesidio continue existentibus, vitra pe ricula, quae a Thurcis eis iminent, iugiter pati coguntur; totum illud ius montanum, quod dicti ciues nostri racione vinearum promontorii Wyncza vocati, singulis annis ad arcem nostram Kaproncza soluere tenentur, eisdem ciuibus nostris Kapronczensibus, eorumque posteris et successoribus vniuersis, cum dictorum seruiciorum et molestiarum sua rum respectu, tum vere ob id, quod Promontorium illud Wyncza prae dictum vna cum iure montano etiam alias ad ciuitatem illam nostram pertinuisse, sed superioribus annis ab ipsis utcunque abalienatum esse dicitur, iure perpetuo dedimus, donauimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus, saluo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Viennae, die quarta februaru, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo. Ferdinandus m. p. Nicolaus Olahus, Strigoniensis archiepiscopus, m. p. Joannes Listhius, m. p. Izvornik na papiru. Pečat utisnut, ali polovicom oštećen. Arkiv grada Koprivnice. Ovu je listinu kralj Maksimilijan potvrdio 3. ožujka 1568. u Beču. Izvornik na pergameni u arkivu grada Koprivnice; pečat visi na svilenoj vrpci,