VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 277
277 10. Beč, 29. travnja 1558. Kralj Ferdinand u oblikti privilegija potvrdjuje gradu Koprivnici sadržaj 4 listina od godine 1556. Ferdinandus, diuina lauente dementia electus Romanorum impe rator semper augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalma tiae, Croatiae, Sclauoniae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Co maniae, Bulgariaeque etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Mo rauiae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Slesiae, Virtembergae et Thekç, princeps Sueuiae, cornes Habspurgi, Tyrolis, Ferretis, Kiburgi et Goritiae, landgrauius Alsatiae, marchio sacri Romani imperii supra Anasum Burgouiae, ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus mar chiae Sclauonicae, Portus Naonis et Salinarum etc., memoriae commen damus tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum circumspectorum iudicis et iuratorum, coeterorumque ciuium et inhabitatorum ciuitatis nostrae Ca proncza, exhibitae sunt nobis et praesentate quaternae quaedam literae nostrae, in simplici papiro patenter coniectae, et sigillo nostro secreto impressiue communitae, quibus mediantibus capitaneo arcis nostrae Ca proncza, certis in rebus immunitates et praerogatiuas dictorum ciuium nostrorum concernentibus, et de quibus alias inter eosdem capitaneum et ciues nostros controuersia erat, mandatum dédisse dinoscebamur, te norum infrascriptorum. Supplicatum itaque extitit maiestati nostrae pro parte et in personis eorundem iudicis et iuratorum coeterorumque ci uium et inhabitatorum eiusdem ciuitatis nostrae Caproncza, quatenus easdem literas nostras, orrmiaque et singula in eis contenta, ratas, gratas et accepta habentes, literisque nostris priuilegialibus inseri et inscribi facientes, approbare, roborare, ratificareque ac pro iisdem iudice et iu ratis, totaque communitate ciuium innouantes, perpetuo ualituras gene röse confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum unarum tenor talis est. (Slijedi listina od 16. ožujka 1556.) Alterarum vero tenor se quitur in haec verba. (Slijedi druga listina takodjer od 16. ožujka 1556.) Terciarum vero tenor talis est. (Slijedi listina od 17. ožujka 1556.) Quartae vero sonant hoc modo. (Slijedi druga listina od 17. ožujka 1556.) Nos itaque humillima supplicatione pro parte praefatorum iudicis et iuratorum coeterorumque ciuium et inhabitatorum dictae ciui tatis nostrae Caproncza, nostrae modo quo super porrecta maiestati, regia benignitate exaudita et clementer admissa, praeinsertas quaternas literas nostras, non abrasas, non cancellatas, neque in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus uitio ac suspicione carentes, praesentibus literis nostris de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento ali