VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 268
268 quam incultas et prata hospitalis Capronczensis ac sacelli beatae Mar riae Virginis in eodem oppido fundati ad sustentationem pauperum et rectoris altaris eiusdem sacelli destinatas, pro te et ad castellum nostrum Capronczense in preiudicium ipsorum ciuium occupasses, at que coli fecisses, fructuque earundem iam ab aliquot annis percepisses, et nunc quoque perciperes, paratum quod offeres, vt ad commissionem nostram in ipso negotio, sicut et in aliis id ageres, quod tibi faciendum committeremus, quum et oppidum et castellum ipsum cum omnibus per tinentiis ad nos directe pertineat. Quare cum iustum sit terras arabiles et prata, ceteraque ad prefatum hospitale et rectoratum altaris perti nentia, in eum vsum conuertere, in quem sunt donata et deputata, ipsi que ciues ius patronatus habere dicantur, fidelitati tue, harum série firmiter committimus et mandamus, quatinus, acceptis presentibus, prescriptas terras arabiles et prata, ceteraque eo pertinentia, memoratis ciuibus et ad manus eorundem dare et assignare, sine vlteriori dilatione, debeas. Committimus autem ciuibus ipsis firmissime, vt fructum et vtilitatem dictarum terrarum et aliarum pertinentiarum, non in proprium commo dum, sed in vsum rectorum hospitalis et sacelli prefati, ac pauperum pro ratione prouentuum, sustentationem conuertere debeant ; quod si ipsi forsitan facere négligèrent, tibi et futuris prefectis committimus, vt nos super re informare debeatis ; secus non facturi, presentibus perlectis ex hibenti restitutis. Datum Viennae, decimo sexto die mensis martii, anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto. Ferdinandus m. p. Nicolaus Olahus, Strigoniensis archiepiscopus, m. p. Georgius Draskowych, prepositus Posoniensis, m. p. Izvornik na papiru, ali znatno oštećen. Pečat pritisnut i dobro uščuvan. Arkiv grada Koprivnice. 4. Beč, 17. ožujka 1556. Kralj Ferdinand javlja koprivničkom prefektu i kapetanu barunu Luki Sekelju, da je odredio posebne povjerenike, koji će ispitati tužbe, što ih protiv Sekelja i njegovih službenika dižu gradjani koprivnički. Oni gradjaui, koji su najviše trpjeli, žele se iz Koprivnice odseliti, da u buduće uzmognu mirnije živjeti. Zato kralj nalaže Sekelju, neka ne smeta gradjanima odlazak iz Koprivnice. Ferdinandus, diuina fauente dementia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. rex semper augustus, infans Hispaniarum, archidux Au