VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 1. - 16

16 VII. Prag, 1. prosinca 1543. Herr H. Ungnad Stat und Spanschafft Warasin Ver Schreibung. Nos Ferdinandus etc. memorie commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos non vulgarem habentes respectum, ad fidem, integritatem, constantiam, rerum militarium expe­rient.2 m et cumulata servitia, fidelis nostri syncere dilecti magnifici Joannis Ungenad, liberi bäronis in Sonnegg, consiliarii nostri, capitanei Styriae ac comitatus Ciliae vicedomini, gentiumque provintiarum no­strarum hereditariarum in Regno nostro Hungariae et Sclavoniae supremi­capitanei que ipse a multis jam annis, primum in aula nostra, in his, quibus eum prefecimus, offitiis, deinde in variis provintiis et expeditio­nibus nostris, ejus curae et fidei a nobis commissis sollicite, constanter et summa fidelitate Majestati nostrae exhibuit, non animi et corporis laboribus, non sumptibus suis, quibuscunque, parcens. Horum igitur omnium ipsius meritorum intuitu, ut aliqua clementiae erga eum nostrae indicia sentiat et experiatur, Castrum et civitatem nostram Warasdien­sem, una cum omnibus earundem pertinentiis, juribus, proventibus ac honore comitatus ejusdem Warasdiensis, cunctisque ejus jurisdictioni­bus, — ad predictum Castrum tarn de jure quam de consvetudine ab antiquo qualitercunque pertinentibus, — memorato Joanni Ungenad vita ipsius durante, ac post mortem ejus uni ex ipsius filiis, pro quinque millibus florenis Renensibus, quemlibet scilicet eorum per sexaginta cru­ciferos computandum, obligandum et inscribendum duximus, his condi­tionibus infrascripis : Quod ipse Joannes U ngenad et filius unus ipsius vita eorum durante, pro praefata summa pecuniarum, dictum Castrum et civitatem nostrum Warasdiensem una cum honore comitatus predicti ac eorum omnes redditus et jura libère pro se tenere et possidere pos­sint et valeant. Et post ipsorum utriusque mortem, heredes eorum idem Castrum et civitatem, eorumque jura et pertinentia, quascunque non nisi rehabita a nobis vel heredibus et suce essoribus nostris regibus Hun­gariae predicta summa quinque millium flofenorum Renensium, nobis remittere et restituere teheantur ; ad quam restitutionem idem Joannes Ungenad se et filios atque heredes suos, vigore literarum suarum rever­salium obligavit. Et cum predictum Castrum, una cum civitate, in con­finibus Turcarum sint sita, et propugnaculis ac meniorum reparatione egeant, quicquid igitur ambo Ungenad, pater et filius, pro hujusmodi reparatione aedifitiorum ad insultus hostium comodius -vitandos, juxta exigentem necessitatem (quod tarnen singulo quoque tempore cum scitu et assenssu nostro facere debeant) impenderint, et id bono computo ac consvetis quietantiis comprobaverint, hoc omne ad prescriptam summam impignoratitiam addemus et adnumerabimus. Mae vero expensae, quas

Next

/
Thumbnails
Contents