VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 174

174 procerum et optimatum frequentia sanctum Stephanum Vngariae regem partita in duas dies actione studiosi spectandum dederunt. Praemia est reverendissimus Zagrabiensis episcopus elargitus. Dies vero sanctissimae eucharistiae duplici est actione decorata, quarum altera sub persona Melchisedech civitati superiori, altera de immolatione Isaac oppido ca­nonicorum est dedicata. Exhibitae hic etiam fuerunt funerales caere­moniae illustrissimo ac reverendissimo cardinali Francisco Forgach, ar­chiepiscopo Strigoniensi, cuius vita ab uno e nostris, patre Martino Matthiade in aede divi Stephani cathedrali coram clero et reverendis­simo laudata epigrammatis etiam variis fuit illustrata. Inchoata etiam est nostri sacerdotis industria hoc anno corporis Christi ex civibus so­dalitas. In praecipuis anni festivitatibus tria millia nongenti apud no­stros poenitentiae sacramentum obiverunt.' Agni dei gestatione et usu aquae lustralis, quidam per veneficium claudus, morbo est et clauditate liberatus, quo remedio etiam arefacta cuiusdam manus pristinum vigo­rem recepit. Signum matutinum in memoriam resurrectionis dominicae institutum, multis iam annis in aede parochiali divi Marci neglectum, hoc anno sacerdos noster revocavit. Magnifica domina Susanna Ratkaj cathenula aurea et Corona egregia statuam deiparae in templo nostro ornavit, quae etiam diversis temporibus tria antipendia, duas casulas, calicem novum 40 florenis, et calicis tegumenta magni pretii templo nostro donavit. Demum nobilis quaedam vidua Petaicza usum vineae et agri boni nobis hoc anno contulit, donec a debitore, ad quem -tarn vi­nea quam ager spectat, debitum persolvatur. Anno 1617. stetit Zagrabia quindecim sociis, uno interdum am­plius, quorum Septem sacerdotes, ex quibus professores duo, rhetoricae pater Martinus Mathhiades, poëseos pater Ioannes Czernekj ; super hos tres magistri, syntaxeos Leonardus Bagnus, gramaticae Petrus Dzia­lenski, principiorum Marcus Maximiiianus Diestel. Caeteri a re domestica fuere. Ex hoc numero pater Petrus Vragouicius a mense iulio supe­rioris anni, post decessum patris Coronii rectoris, ad huius anni 1617. mensem aprilem, eius vero diem 26., vices rectoris egit. Nam eodem die pater Georgius Forto Transylvanus Vngarus ex collegio Tyrnauiensi, ubi post aliquot annos in missionibus in sumptos sex hebdomadis re­sederat, Viennam a patre provinciali Austriae Ferdinando Albero evo­catus, et inde Zagrabiam missus, rector collegii ab eodem patre Vra­gouicio declaratus est. Vix vicerectoratu pater Vragouicius perfunctus erat, cum ecce et vita defungitur, die enim 27. maii morbo erysipela in facie erumpente et sensim fauces strangulante, ad tertiam iunii vivendi pie finem fecit. Conditum eius corpus est in templo beatae virginis. Exequiae magna frequentia cum reverendissimi praesulis Zagrabiensis, et cathedralis ecclesiae canonicis, tum patrum familiae s. Francisci, tum civium ultro accurentium celebratae. Erat is nobili loco hac oriundus

Next

/
Thumbnails
Contents