VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 168
168 enim nobis praeđium Paukouec, duobus Zagrabia distans milliaribus viginti duobus additis colonis cum omnibus pratiš, silvis et adiunctis iure perpetuo possidendum tradidit. 1 ) Hine fere nullus nisi oeconomi industria et agrorum cultura fruetus colligitur. Reverendissimus vero antistes Zagrabiensis Simon Bratulich ad quotidiana prope bénéficia ali quid ex decimis nobis tritici, siliginis et vini hoc anno obtulit. Senatus item Zagrabiensis ' nobis addictus, ut affectum suum erga nos deelaret, circa initia huius anni Septem subditos ad septennium nobis aceomo davit, quorum opera nobis in vicinis vinetis et'agris excolendis est per quam utilis. Taceo bénéficia alia, tum pecuaria, tum pecuniaria, quibus subinde afficiunt nonnulli proceres, imprimisque illustrissimus et ma gnificus dominus Ioannes Draskouich, regni Sclauoniae prorex, alias banus dictus. Plurima hic de laboribus nostrorum et fruetu eorundem brevitatis causa praetereo. Annus sequitur 1610., quo residentia Zagrabiensis personas aluit 12, sacerdotes quinque, magistros tres, quatuor domesticorum laborum administros. Hoc anno in februario substitutus est patri Chrystophoro• Dombrino superior pater Martinus Kaldj Vngarus, qui Bruna, ubi ma gistrum novitiorum egit, advenerat. In scholis quatuor nostri oceupati, Michael Sumer Stirus novos poëtas formabat, pater Stephanus Ratkaj Sclavus syntaxim, Petrus Magerle Carniolus grammaticam, Petrus Lubich Croata prineipia docebat. Juventus in theatrum publicum bis producta, ac primo quidem Herculem in bivio fluctuantem, deinde ipsis feriis beato patrono nostro dicatis, beatum Ignatium a vita saeculi ad militiam Christi transeuntem magno applausu tum civium, tum procerum regni agerunt. Vir eximiae eruditionis, magnaeque in hoc regno existimationis Ioannes Kruselius, iuris utriusque doctor, voto beato patri nostro Ignatio facto, a gravissimo cholicae morbo est liberatus, memorque beneficii in ho norem eiusdem beati altare fieri curavit in templo nostro. In excursio nibus etiam nostrorum labor fuit non inutilis, unus siquidem sacerdos, pater Ludovicus Lucari quadragesimae diebus quater ~mille personas a peccatis absolvit, quingentos infantes baptizavit, templum a Turcis olim pene solo aequatum, non m uro solum et tecto, sed veste etiam sacra d^coravit. Reverendissimus etiam Zagrabiensis Simon Bratulich vino et tritico paupertati nostrae opem tulit. Ad sacram supellectilem domi accesserunt tres vestes boni pretii, calices duo argentei. Pia foemina Cantorichka pene in extremis constituta vineam unam sitam in territorio capituli, promontorio Wrabcensi, ante mortem nobis legavit ac dédit, *) 1610. 29. septembra u Vinici. Nikola Istvanfî darovao je pred Benkom Pakayem, protonotarom kr. personala u Ugarskoj, svoje imanje „Paukovrh" te posjede Belovar, Hrašćinu, Vukovinu, Banje selo, Glavnicu, Križanec, u pristo jalištu kurije Paukovrha i razvaljenog kaštela Ladomera, kolegiju jezuit, u Za grebu. — Acta coll. S. J. Zagr., fasc. 8. No. 4 U zem ark,