VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 1. - 7
7 male a famulis dicti capitanei Petthëo custodita, foenum quod in sta bulo candelae vicinum et proximum erat, a candela accensum, et inde totum monasterium conflagratum est et in partibus, per pulveres suc censos disiectum, signanter autem sacrarium, in quo pulveres serva bantur: qui Petthëo capitaneus et provisor debuit praenominato reve rendissimo domino damna refundere, domos quoque in dicto monasterio igne absumptas reparare, et quidem illas a parte occidentis constitutas, quas reverendissimus dominus Petrus Heresinczi Petro Haszanovich po stea donaverat, ut infra ex eiusdem Heresinczi donatione patet: 1 ) quae domunculae, licet admodum ruinosae, usque ad annum 1639. durassent et per nostros officiales veluti vetustae et ruinosae destructae fuissent. Ideo et in eorundem loco aliae novae ad praesens existentes, per nos aedificatae extitissent. 2 ) Curia praedicta episcopali Ivanicensi et monasterio praetacto Iva nicensi modo praedeclarato conflagratis, tandem ut episcopus haberet. ubi caput in Ivanich veniens reclinaret, partem unam praefati monasterij Ivanicensis, ab oriente positam, coepit Petrus Heresinczi, episcopus Za grabiensis, tegere et cooperire. 3 ) Qua parte tecta et cooperta et Semper a provisoribus Ivanicensibus episcopi Zagrabiensis, sine monachis usque ad tempora proximi mei praedecessoris Francisci Erghelij, episcopi Za grabiensis, inhabitata et per episcopos Zagrabienses una cum reliquis monasterij partibus possessa fuit. Tandem multo postea tempore trans acto, sub regimine praenominati reverendissimi domini Francisci Er ghelij, 4 ) episcopi Zagrabiensis, mei immediati praedecessoris, coeperunt monachi Franciscani se insinuare per mendicationes frequentatas et im rpimis frater quidam illorum Meghijurechki 5 ) cognominatus, qui vineis de novo in Ivanich plantatis et succrescentibus ac vinum procreantibus, coepit ex Crisiensi monasterio veniens, vinum per promontoria Ivani censia mendicare et in monasterio Ivanicensi congregare et penes illud manere, quo durante, ipse etiam coepit, tamdiu in monasterio Ivanicensi ') Petar Hasanović (otac kasnijeg biskupa Franje Ergeljskoga) bio je isprva muhamedovac. Kasnije je, prigrlivši katoličku vjeru, postao vojvoda gradečki te mnogo s Turcima bojevao Radi njegovog junaštva i bojnih vrlina nadarili su ga biskupi zagrebački mnogim imanjima. a ) Dakle te kuće sagradio je tekar Vinković g. 1639. 3 ) Petar Herešinac biskupovao je od g. 1585.—1587., pa se je u tim go dinama popravio dio ivaničkog samostana. 4 ) Franjo Ergeljski biskupovao je od g. 1528.—1637. Već napomenuti franjevački šematizam spominje glede samostana „et sic 1635. per Franciscum Ergelium, antistitem Zagrabiensem conventus hic provinciae nostrae s. Ladislai donatus et consignatus est", što —• kako vidimo — ne odgovara istini. 5) To je poznati Varaždinac o. Timotej Megjurečki, koji je bio više puta franjevački provincijal, a umro je g. 1678.