VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)

Strana - 71

71 Cum pro praeterito 26. currentis celebrandae regni con­grégations termino ob praesentaneas viarum incommoditates vix aliqui dominorum regnicolarum advenissent, ideo nec eadem congregatio celebrari poterat. Ex quo autem gravia occurrerent avertenda regno incommoda, praesertim vero ad evitanda quarteriorum onem et impositi quanti pecuniarii, unde salus regni dépendent, per plures etiam et potiores tractandum et pro conservatione regni laborandum esset, iu­dicabant domini hic praesentes quantocius generalem inclytis dominis statibus per nos locumtenentes indicendam congre­gationem, et ex quo periculum sit in mora et brève aliunde tempus, consilium enim excelsum bellicum propediem ad in­timationem in eo nobis factam expectabit resolutionem. Si terminus 15. Februaru illustrissimae dominationi vestrae prae­figendae congregationis placuerit, dignetur in comitatu Varas­diensi ipsamet illustrissima dominatio vestra hic Zagrabiae tenendam publicare, ego vero itidem solus hic in Zagrabiensi et altero Crisiensi publicabo declarando, quod habita intra nos mutua conintelligentia ob brevitatem temporis et diffici­liorem accesum unius ad alterum ita unus in uno, et alter in alio comitatu publicemus. Pro quo dictae decimae quintae diei mensis imminentis Februaru praefigendo termino digne­tur etiam illustrissima dominatio vestra ob amorem patriae comparere. Praesentia enim eiusdem ut plurimum saluti pa­triae contribuet, et tarn ardua negotia facilitabit. Cuius cae­terum solitis gratiis et favoribus me humillime commendans maneo. Excellentissimae et illustrissimae dominationi vestrae — Zagrabiae 28. Januaru 1712. — humilis servus et sincerus pater in Christo Fr. Emericus Esterhaszy E(piscopus) Z(a­grabiensis) manu aliéna. P. S. Illustrissima dominatio vestra patienti mihi in utraque adhuc manu quaeso dabit veniam, quod propria nec in scribendo, nec in subscribendo servire illustrissimae domi­nationi vestrae valeam. Izvana: f Excellentissimo et illustrissimo domino co­miti Petro Keglyevich de Busim, sacratissimae olim caesareae

Next

/
Thumbnails
Contents