VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)
Strana - 116
116 descendit in fluvium Okichnicza vocatum, inde per eundem fluvium descen dendo ad portum cerow brod, exinde procedendo in bono spacio provenit ad quandam sylvam, quae vocatur Knea, et per eandem viam transeundo una cum meta fori spectantis ad Iasztrebarszkam, in antiquum portum Breznycza voca tum, item per eundem fluvium supra transeundo a predicto antiquo portu pro venit ad priorem metam, ubi incipiuntur mete. Unde nos videntes predictas metas, et considérantes damus (et contulimus), immo dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas, pariter et habendas. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentibus sigillum nostrum duximus appendendum. Datum anno domini millesimo quadringente simo sexagesimo sexto. Izvornik na pergament, pečat otpao. U općinskoj škrinji u Desincu. II. Nos lohannes Corvinus Oppavie, Lypthovie dux, ac regnorum Dalmacie, Croacie Sclavonieque banus, memorie commendamus tenore presencium signi ficantes quibus expedit universis, quod nostri venientes in presenciam providi viri Ivan et Mathias, iobbagiones nostri de Sancto Iohanne, in pertinentiis civi tatis Iasztrebarszka vocatae existent!, habito, in suis, ac universorum iob bagionum nostrorum villa in eadem commorantibus personis nobis hummillime supplicaverint, ut nos eosdem iobbagiones nostros in eorum antiquis libertatum consuetudinibus, condicionibusque, quibus ab antiquo iidem, eorumque prede cessores usi, pariter et gavisi extiterint, conservareque quemadmodum nostri predecessores ipsos iobbagiones eiusdem ville in eorum libertatibus et consue tudinibus pacifiée conservasse perhibentur. Quomodo condiciones et census de eadem villa nobis de iure et consuetudine provenientes, litteris nostris inseri, et inscribi facere, que condiciones et census ac et alie libertates eorum sonant et sunt taies. Primo : In festo beati Georgii martyris iidem iobbagiones nostri quinquaginta vienensium de dacio annuatim solvere debeant et teneantur, item in festo nativitatis domini unum munus, videlicet duas azimas, et unum ca ponem, item si quis eorum habebit aliquos porcos, extunc secundum consue tudinem decimum porcum, in super si haberet tres .porcos, quos débet interfici duos, nihil solvere tenetur, de lercio autem duos solidos solvere debeat et te neatur. Item volumus nihilominus, sic quod feria quinta semper habeant inter se ipsos sedem suam iudiciariam ipsis constitutam, ita tarnen quod si concives nostri predicti aliquam causam iudiciariam inter se ipsos motam, vel ventillatam discernere vel discutere seu diiudicare nonpossent, extunc ipsi iobbagiones pre dictam causam feria sexta in crastino in oppidum nostrum Iasztrebarszka in sede concivium nostrorum similiter predictam causam diiudicant et finiant. Item si ali quis predictorum iobbagionum nostrorum de sylva solus mundaverit, extunc eandem terram sit tutus, seu libère vendere, dare, pro anima sua legare, quod. sue placuerit voluntati cum proventibus illis, quos debent dominio terrestri. Item eciam volumus, quod si aliquis hominum ad eandem terram desertam sedere, seu descendere voluerit, extunc eidem contulimus'talem libertatem, quod per Sep tem annos nihil debeat dare, neque solvere. Item eciam volumus, quod semper ad Castrum nostrum Lypovech pro quacunque necessitate eidem Castro nostro, placuerit, hoç iidgm concives nostri debeant, et teneantur syb his métis, : Prima