VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)

Strana - 107

107 gravata haberentur, débita, verum etiam sensibiles illas, quibus cuprifodinae ad praerecensita bona pertinentes sustineri, providerique deberent, ipsis sine adjuta, inque defecta aliorum in hoc regno bonorum pene iam insuportabiles curas, atque impensas secum attentais pensitantes, probeque advertentes, bona praedeclarata in via etiam arendae, quo hactenus per plures retroactos annos cum pene sui excidio administrabantur, ipsis eorumque successoribus in alle­viamen praemissorum onerum non modo non opem allatura, quin potius, ubi horum arte ac diligentia arendatoribus solita, ultro quoque extrema viscera peterentur, ad intentandas executionales incomoditates ipsorum creditores eo facilius excitatura. His itaque ac aliis ipsis optime cognitis animoque ipsorum eo permoventibus, legalibus et sufficientibus in jure de causis rationumque motivis, supratitulati domini comités primi ordinis contrahentes praedenotatam arcem ac bona sua Zamoboriensia, universasque eo de jure et ab antiquo spectantes appertînentias una cum oppido subtus praerecensitam arcem sito eodem nomine Zamobor vocitato ac praedeclaratis cuprifodînis, harumque etiam attinentiis, ac perconsequens malleo in fluvio Bregana non pridem errecto, in praerepetito regno Croatiae ac suprascripto comitatu Zagrabiensi existentibus, habitis simul etiam cum universis rebus mobilibus sub quamcumque nomen­claturam cadentibus (excepto solo argento et stano ac rebus respective ad mensam et personas dominorum comitum fatentium praecise spectantibus ibidem in attacta arce et praescripta curia Balagov-Dvor, eorumdemque allodiis ac suprafatis fodinis ubivis reperibilibus, hisque ex inventario arendatitio alioquin uberius cognoscendis), simul cum cunctis dictae arcis et subtus eam siti oppidi bonorum, item et cuprifodinarum juribus, usibus et emolumentis in et pro cen­tum et quatuor millibus ac nongentis florenis Rhenensibus supratitulato domino comiti Josepho Erdödy ipsi, ipsiusque haeredibus et posteritatibus primum masculis, iis vero deficientibus aut non extantibus illustrissimis dominis comi­tibus fratribus eius Leopoldo, Ladislao ac Ludovico Erdödy de eadem Mo­nyorokerek, horumque equidem masculis, in horum porro defectu tandem La­dislaiane; demum et his non extantibus Georgio quoque Erdödyanae lineae itidem masculis ; porro (quod alias deus omnipotens clementer avertere digne­tur) his pariter deficientibus memorati domini comitis emptoris, si extiterint, alioquin eiusdem fratrum et congenerationalium observata série supradeducta sexus etiam foeminei posteritatibus die la venturi mensis Januaru anni immi­nentis 1764. titulo ac iure perennalis vcnditionis non modo realiter ac cum effectu semet resignaturos, verum etiam antefatum quoque dominum fratrem suum Raimundum ab Aursperg ad ratihabendum praemissae perenalis vendi­tionis factum dispositionis in fide nobili declararunt et compromiserunt, immo nunc pro tune crebro dictam arcem ac bona sua Zamoboriensia cum universis supradeelaratis eorundem attinentiis, jureque et bonis dederunt, vendiderunt et imperpetuaverunt; nihil juris nihilque dominu aut proprietatis bonis in iisdem pro se vel suis successoribus peramplius reservando, verum totum et omne ius suum suorumque, quod bonis ac iuribus possessionarüs in praedeclaratis ha­buissent seseque et suos habere posse sperarent in dictum dominum comitem emptorem eiusdemque successores transtulerunt derivando et declararunt trans­ferendo pleno jure ac reali secuturo cum effectu, assumpta insuper quantum ad summas bonis contractualibus inhaesuras in se suosque legali evictione.

Next

/
Thumbnails
Contents