VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 236

236 quamuis (vt speramus) non omnes supernominatas literas nostras aliud quam animi nostri fuerint, exposuerint, nunquam tarnen mentis aut vo­luntatis nostre fuit, neque adhuc est erga prefatum fratrem nostrum regem Hungarie, aliud quam fraterna amicicia et, vt bonum vicinum conuenit. pro utriusque nostrum et aflicte reipublice Christiane et sub­ditorum nostrorum beneficio et vtilitate nos gerere, dumtaxatque in hijs que diuino humanoque iure et iustitia et equitate ad nos spectant et que per status regni Hungarie promissa, iurata et stipulata fuerunt, nos conseruare neque verbis ea nobis adimi aut retractari permittere, sed ad defensionem nos parare et si forte huiusmodi (quod Deus omnipo­tens, qui protector est iusticie, auertat) contra nos intentarentur, perso­nam ac vniuersas vires nostras exponere et ex quo quidem innume­rabilia damna et christiani sanguinis dispersio necessario sequetur, confidimus nichilominus firmiter in prefato fratre nostro, tamquam glo­riosissimo christianorum rege, non esse ex mente aut voluntate sua tractatum Posoniensem contra honorem, fidem, literas ac sigilla pro­pria nobis, qui supremus christianorum princeps et sibi ac omnibus christianis regibus sanguine iuncti sumus, in dedecus et ignominiam nostram et prefatorum christianorum regum et germanice nacionis *violare et interrumpere velle. Sed si quid forte in hijs aduersus nos facit sine molimine, id dumtaxat ob coactum et ob metum magne tu­multacionis Hungarorum aduersariorum nostrorum, sicut omnibus com­pertum est, facere. Et idcirco vos omnes et singuîos omni studio hortamur, vt si forte huiusmodi res aliud quam premissum est, ad vos deferentur, ne quam fidem illis adhibere et si qui vos aduersus nos per edicta commouere aut conducere miterentur, attentis prefatis racio­nibus et quod huiusmodi conatus contra honorem, fidem, iusiurandum, literas ac sigilla regis vestri et regni Hungarie, necnon in perniciem christianitatis super qua honor, fides, litere et sigilla fundata et insti­tuta sunt, intentabuntur, illis nequaquam assentiri velitis, quod si qui ex vobis sint, qui stipendia nostra promereri voluerint, poterunt se ad fidelem nostrum dilectum Simonem de Hungerspach, consiliarium et capitaneum nostrum in Wypach, ad oppidum nostrum Feistritz in campo Draui conferre, qui nomine nostro non mediocrem numerum ex vobis ad stipendia et seruicia nostra conducet; cuilibet equiti ad singulos equos vnum aureum hungaricalem, aut decem solidos, qualibet ebdo­mada persoluendo, saluis eciam iustis ac racionabilibus damnis que ab hostibus inferentur, iuxta iudicium consiliariorum nostrorum refundi, de simili modo cuilibet pediti quelibet ebdomada medium aureum hun­garicalem, seu quinque solidos persoluendo, damnoque (vt dictum est) refundendo. In quibus omnibus vos benigne et ita exhibere seu prestare velitis, vt prefatus frater et regnum Hungarie in honore et forte sua conserventur et aduersarii qui serenitatem suam ad huiusmodi eorum

Next

/
Thumbnails
Contents