VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 38
38 dus Joannes idem de eadem . . . Trecentesimus quadragesimus quartus testis providus Gregorius Wogych de Orozlawya, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout praecedentes testes. Addidit tarnen, quod idem dominus Thahy super eundem testem florenos tres extorsisset, et similiter de precio quorundam porcorum eiusdem testis florenos duos. Honesta quoque Catharina, consors providi Thomae Zodecz, lamentabatur quod idem dominus Thahy ab eadem accipere fecisset unam vaccam, vini cubulos triginta duos, pro quibus eidem Catharinae non ultra quoque florenos renenses octo per officialem domini Thahy dati fuissent. JTrecentesimus quadragesimus quintus testis egregius Andreas Folnofyewych vicinus requisitus, adiuratus et examinatus fassus est scitu per omnia prout praecedentes testes. Dicit idem testis, se audivisse ab Ulis probis et nobilibus viris, qui in iuditio inter dictum condam Stephanum vicecastellanum et eundem dominum Franciscum Thahy iudices advocati fuissent, eundem dominum Thahy contra deum et eius iustitiam caput eius condam Stephani amputari fecisse. Trecentesimus quadragesimus sextus testis providus Georgius Domythryek colonus pertinentiarum dicti castelli requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout Joannes Magaych ducentesimus septuagesimus quintus testis. Trecentesimus quadragesimus septimus testis providus Thomek Hochek colonus de eadem . . . Trecentesimus quadragesimus octavus testis providus Michael Kerelya de eadem . . . Trecentesimus quadragesimus nonus testis providus Urbanus Kranyecz de eadem . . . Trecentesimus quinquagesimus testis providus Martinus Mylek de eadem requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout praecedentes testes, hoc adiecto, quod quidam Zodynych, officialis dicti domini Thahy super eundem testem extorsisset talleros tredecim, vini cubulum unum et pinthas quinque, porcum unum valentem. florenos duos. Trecentesiums quinquagesimus primus testis providus Michael Mylekoych de eadem requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout praecedens Joannes Magaych, ducentesimus septuagesimus quintus testis, hoc adiecto, quod idem dominus Thahy extorsisset ab ipso talleros decem et septem. Item feria secunda ex tune immédiate seqüente idem Caspar Drwskoczy cum annotato testimonio nostro ad possessionem Zaprezeche in pertinentiis dicti castri Zomzedwar et comitatu Zagrabiensi existentem, consequenterque domum providi Michaelis judicis et villici eiusdem possessionis Zaprezeche habitam, accessisset ibidemque ab infrascriptis testibus talem de praemissis rescivisset certitudinis veritatem.pTrecentesimus quinquagesimus secundus testis providus Michael Thwrkowych, praefatus judex et villicus eiusdem possessionis Zaprezeche, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout praefatus Joannes Horwath judex Berdowczensis nonus testis, hoc tarnen adiecto, Martinum Kralych,