VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 24

24 habita pro se ipso occupasset, porcumque unum eiusdem testis domina consors 1 ipsius domini Thahy accepisset, praeter quem miser non ha­buisset, quem eadem domina in usum suum convertis-set, sed et vineam et foenilia parochialia etiam occupasset ac certis colonis suis distribuis­set. Insuper eundem testem captivasset et per aliquot dies captum de­tinuisset, a quo centum florenos pro muleta accipere voluisset, tandem precibus aliorum vix eliberatus extitit. Hoc quoque fatetur idem testis, quod dum ipse testis super equellum suum erga parochum vicinum in Berdowcz habitum condescendisset, et iter suum versus Zagrabiam pro sacris liquoribus continuando habuisset, tune dictus Joannes Lolych, castellanus eiusdem domini Thahy, equum ipsum ab eodem teste, acce­pisset ac uxorem suam super eum sedere eamque hue atque illuc de­portare fecisset. Quem eadem uxor dicti Joannis Lolych equitans, eidem equo dixisset hec verba: „czo pap, nozze pap!" Et sic miser testis eundem equellum per preces certorum multorum nobilium vix rehabere potuit. Item feria quinta ex tune immédiate sequente idem Caspar Drwskoczy cum annotato testimonio nostro ad domum et curiam nobilitarem sa­crae caesareae maiestatis in possessione Berdowcz, in pertinentiis dicti castri Zomzedwar et comitatu Zagrabiensi existentem et habitam, ac­cessisset, ibidemque ab infrasctïptis testibus talem de praemissis resci­visset certitudinis veritatem. Nonus in ordine testis providus Joannes Horwath, iudex et villicus de eadem Berdowcz, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout praefatus Gaspar Werch­kowych spanus, septimus testis, hoc adiecto, quod idem dominus Thahy super miseros colonos sub iudicatu suo praefato quasi singulis mensi­bus taxas extraordinarias et illegitimas extorsissetJ-Becimus testis pro­vidus Petrus Thewor, colonus de eadem Bçrdowcz, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia prout antecedens testis, hoc adiecto, quod idem dominus Thahy ipsum testem captivasset et in fer­ireos compedes posuisset, quem ex eisdem non aliter nisi accepta prius muleta videlicet florenis triginta quinque demisisset. Undecimus testis honorabilis dominus Joannes plebanus de eadem Berdowcz requisitus et ad puritatem conscientiae suae examinatus, fassus et attestatus est auditu per omnia prout praefatus septimus testis. Duodecimus testis providus Urban us Zoban colonus de eadem Berdowcz requisitus, adiu­ratus et examinatus, fassus est per omnia scitu prout septimus praece­dens testis. (Slijedeći svjedoci izkažu „prout praecedens testis"). Deci­mus tertius testis providus Petrus Swethych . . . Decimus quartus testis providus Kyryn Gragyanzky . . . Decimus quintus testis providus Benko Mezzar . . . Decimus sextus testis providus Paulus Grexych . . . De­cimus septimus testis providus Mathias Bedechych . . , Decimus octa­1 Jelena Zrinska, sestra sigetskoga junaka.

Next

/
Thumbnails
Contents