VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 136
136 terre firmat ex transuersa iuxta terram Raue, ex borea iuxta terram heredum quondam Lemescii, ex quirina et ex austro iuxta viam puplicam. Cum omni longitudine et latitudine earum, cum omnibus suis certis terminis, habentiis et pertinentiis tam subtus terram quam super terram, cum introitu et exitu earum atque cum omnibus iurisdictionibus, racionibus et iuribus suis, aut quoquo modo eis pertinere posset, amodo in antea cum plena uirtute et potestate cum heredibus et successoribus tuis ipsas tres pecias terre cum eorum pertinenciis, confinibus et habenciis intromittendi, habendi, tenendi, gaudendi, possidendi, dandi, donandi, vendendi omnemque aliam tuam voluntatem et utilitatem ex ipsis pro anima et corpore iudicandi et omnia alia faciendi sicut cum tuo proprio, nemine tibi tuisque heredibus et successoribus in perpetuum contradicente uel molestante. Verumtamen quod existente uiuo viro tuo ipsas tres pecias terre ei vendidi, sed non habuit instrumentum emcionis, propter quod nunc tibi ipsas pecias terre do et confirmo, ut penitus sint tue. Precio cuius venditionis siue transactionis recepi a dicto quondam Gregorio comitis Helie viro tuo ipso viuo exsistente libras quadraginta denariorum venetorum parvorum, quas mihi dedit et plenarie persolvit. Vnde ego dicta Dabrazia cum heredibus et successoribus meis me Obligo et promitto tibi dicte Mire tuisque heredibus et successoribus predictas tres pecias terre cum omnibus earum pertinentiis, confinibus et habenciis uel quoquo modo pertinere possunt, eas excalumpniare et defensare ab omni homine et persona in racione super me et omnia bona mea presencia et futura. Actum est hoc et firmatum coram hiis vocatis et rogatis testibus, scilicet Sobano filio Dise et Palilogo filio naturali Marchi de Solino (?) civibus Jadere et aliis. f Ego Blasius de Soppe examinator manum misi. Ego Joannes Quali Jadrensis iuratus notarius interfui rogatus, ut audiui hanc cartam scripsi, roboravi et meo signo signavi. (Signum notariale.) Izvornik na pergameni n kr. zem. arkivu, medju spisima grofova Fanfogna-Garagnin, Priopćio dr. Bojničić.