DRŽAVNOGA PRAVA (ZAGREB, 1910.)
Strana - 157
157 (7) verti inseri, ut etatis venturç successio intuens per autenticos cognoscat illos fore confutatos viros. Nomina igitur eorum malignantium sunt hec : Porcus, qui tune temporis centurio erat, et Etheius socius eius. Cum istis (8) vero laborabant satagentes toto adnisu complices eorum, videlicet Marcus et Magiug, qui et comités eorundem, sed et monetarii quotquot erant cuneti. Contra quorum audacem temeritatem insurrexere viri timo(9) rati et optimates, XII. Nitrienses, quorum memoria per temporum successiones a diebus sancti regis usque ad tempus discussionis supra memorate indubitanter vigebat contigua. Isti itaque testimonium perhibuere veritati. Quorum (10) primus, Una nomine, multis annis comes eiusdem exstitit civitatis Nitriç; sed et alter, Bacha nomine, similiter multis comes eiusdem Nitriç annis fuit. Tertius vel quartus Deda et Cace, qui ambo filii Buquen, eiusdem (11) civitatis Nitriç olim comitis fuerunt. Hi duo, Deda videlicet et Cace, filii Buquen comitis, octoginta annis et eo amplius in civitate Nitriç vixerant iam, cum hçc facta est discussio. Alii ergo testes fuerant: (12) Penet, Seiun, Martinus filius Marci, Petre, Cup, Subissa, Figa, Peregrin iudex. Cum igitur horum verbis tantum, quamquam magni saus viri forent, rex cum ministris supra nominatis credere noluisset, hi omnes (13) testes regis preeepto archiepiscopo L., pristaldum ordinante, Batona nomine, sacramento confirmarunt in eadem civitate Nitriç in ecclesia sanetorum Emerami, Andrée et Benedicti. Ad hoc iterum corroborandum testi(14) monium sunt advocati alii testes XI. Primus quorum fuit Moyses eiusdem civitatis tempore illo comes; Lambertus eiusdem ecclesiç, ubi rem predictam sacramento sanxerunt, decanus; Willermus gramaticus; Laurentius presbiter; Go(15) defridus presbiter; Martinus filius Mathei presbiteri; Nicolaus filius Pestrei; Hector filius Vlfodi: Daniel et Posco canonici sanetorum Emerammi, Andrée et Benedicti ; Jaresclau filius eiusdem causç pristaldi Batona. Hi XI. fuerunt (16) in ecclesia sanetorum prefatorum, quando testes XII. supra nom inati cofirmarunt predicta thelonea lege hereditaria, Porco et Etheio cum soeiis suis insistentibus. Dedit etiam sanetissimus rex Stephanus saneto Ypolito per universam Hun(17) gariam tocius populi sui, id est populi sancti Ypoliti, servi vel liberi, totam in omnibus decimam ubique locorum. Anno M. C. XL,