DRŽAVNOGA PRAVA (ZAGREB, 1910.)

Strana - 152

152 sie, tempore constituto. Tercia vero Sondur in eadem libertate. Quarta Kensa, V. Chitun. Istas V. villas, nostros vdorrnicos, dicto monasterio dedimus iure perpetuo possidendam. In istis quinque villis, videlicet Mama, Sondur, Kensa, et Chitun, non est terra communis; et tota terra ipsarum uillarum, scilicet Akaratia circumiacet in metis. Nec ali­cui liceat habitare, nisi prius domina abbatissa uoluntate admiserit. Item villam Vamus cum X. mansionibus, in qua sunt operatores, scilicet fabri et alia seruitia exibentes, et terra est conmunis. Item sanctus rex Stephanus dedit villam Poloznik, cum VIII. mansionibus; sed terra est conmunis. Item sanctus Stephanus dedit villam Podrug, quarum terra non est conmunis, sed circumiacet in metis, ita tarnen, quod dic­tas possessiones tam in decimis, quam in magistratibus Capelle dicta­rum uillarum, episcopus Vesprimiensis in nullo debeat molestare, uel in aliquo perturbare. Totam monasterio nostro duximus pertinendam, si­cut in donationibus regalium exstitit consuetum. Et eedem domine in consecracione crismatis et olei ecclesie sancte Strigoniensis pertineant. Item sanctus rex dedit portum et naulum, Scigetfev uocatam, cum VII. naucleris ; et in villa Ticus eisdem fundum curie, et uia. Item sanctus rex dedit quandam insulam Obada uocatam, et cum ea dedit villam Zamtov ultra Danubium, cum triginta mansionibus, et magistratibus Capelle. Item in dedicacione eiusdem monasterii XX. mansiones, sunt etiam in eadem villa XII. piscatores, tota terra ipsius ville dominium abbatisse est in metis, quarum meta sic incipitur, a parte superiori, in fine eiusdem ville meta lapidea, deinde uadit ad orientem ad metam terream, quae wlgariter Erhat vocatur, deinde vadit ad duas metas ter­reas, deinde uadit ad tres metas terreas, post hec uadit ad partes méridio­nales, et ad magnam viam iniungitur, deinde uadit ad monticulum, et ibi stat meta lapidea, que Baluan vocatur, deinde reuertitur iuxta viam magnam, et ueniet assidue per metas terreas ad nemus, quod iacet iuxta fluuium Danubii, et ibi meta terrea, et sic terminatur. Totum te­loneum fori ac alias utilitates eiusdem uille constituit. Item sanctus rex dedit quandam insulam, Sild vocatam, cum terris et lacunis et X. mansiones ad procurationem pecudum, ut in illa insula habent pis­catorem sturionum, sed terra non est conmunis. Item dedit villam Sorlous ad procurandas apes, sed terra est communis. Item dedit sanc­tus rex uillam Girinchar in eadem libertate, sed terra est communis. Ex omnibus possessionibus istis non habet abbatissa aliquos serui­entes cum equis, nisi solummodo LX., et tres mansiones carpentario­rum, et duas mansiones fabrorum, et vnum tornatorem, et custodem lagenarum, ceteri omnes sunt uel vinitores, uel aratores, uel alia ser­uitia exibitores. Item dedit sanctus rex portum Modochea, qui Thona vocatur, cum descensu ad piscacionem vsonum, et ad opus monialium sancte Marie seruiencium. Vêtus autem priuilegium iuxta linguam aucto-

Next

/
Thumbnails
Contents