DRŽAVNOGA PRAVA (ZAGREB, 1910.)
Strana - 141
141 observarî, ipse quoque suorum predecessorum sanctiones pari stabilitate studeat conservari, ut nulla vetustate dissolvantur, que succedentium sibi regum auctoritas stabilitate perpétua decreverit roborare. Inde est, quod privilégia a predecessoribus nostris gloriose memorie regibus, videlicet avo et pâtre nostro, civitati Spalatensi pro libertate concessa rénovantes, de verbo ad verbum rresenti scripto nostro, tantum apposito nomine et numero annorum domini secundum tempora nostra immutato, hoc modo duximus inserenda. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo septimo. Ego Andreas dei gratia Vngarie rex, iuro super sanetam erucem vobis Spaleti principibus firmam pacem et libertatem ; mihi quoque, aut filio meo et successoribus nostris tributarii ne sitis . episeopum vero et comitem, quem clerus et populus elegerit, confirmabo et lege antiquitus constituta cum vestro iudice vos uti permittam; preterquam introitus portus civitatis de extraneis duas partes rex habeat, tertiam vero comes civitatis. In civitate quoque vestra neminem Vngarorum vel alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus, aut vobiscum regni negotia tractaturus venero, nemini civium vis inferatur domorum suarum, nisi quem dilectio vestra susceperit. Judicem inter vos et extraneos a me constitutum vobiscum in civitate sedulo commorari, nec eum extra vrbem alias proficiscentem sui precepto aut sigillo a nobis causa placitandi sequendum concedo. Si quis vestrorum per meum regnum terra marique negotia exercuerit, mihi aut alicui nostrorum hominum ex proprio comertio nullum persolvat debitum. Obsides a vobis nullo modo recipiam, sed in curia nostra servire volentibus, rogam et impendam ; et morandi sive discedendi ad suum velle facultatem obtineant, nullamque eis super hoc molestiam inferam; ac si forte dominium meum aliquem aggravare videbitur, et urbem nostram exire voluerit; secure cum uxore et filiis et familia et bonis suis, quoeumque sihi placuerit, eat. H'ÎC autem omnia absque fraude et ingenio ad detrimentum civium et civitatis in aliquo attinente observabo. Vt autem tam nostrorum predecessorum, quam nostra concessio perpetuo robur obtineat firmitatis, praesenti eam pagina in notitiam deduci posterorum et régie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manus Roberti Albensis prepositi et aule régie cancellarii. Joanne Strigoniense archiepiscopo, Bertholdo Colocense electo existentibus, Kalano Quinqueecclesiensem, Boleslao Vaciensem, Katapano Agriensem, Simone Varadinensem, De siderio Chanadiensem, Vlino(!) VItrasilvanam, Kallenda Vesprimiensem, Gottardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem ecclesias gubernantibus, Cheffano filio Stephani Bachiense et palatino comité, et Cheffano filio Miche bano et Saguriensi 1 comité existentibus, Jula Bidrugiensem, Nisolao Bichorrensem, Petro curiali comité regine (et) Chenadiensem, Benedicto Supriniensem, Alexandro Musuniensem, Ochuz Vesprimiensem comitatus tenentibus. Regni nostri anno secundo. Ego Cumanus clericus, communis Spalatensis iuratus notarius, ut in authentica regia bulla de auro bollato vidi, de verbo ad verbum scripsi et consueto signo complevi. Liber Paclorum (V . 195) u dvorskom arkivu u Beču. Kukuljević, Jura I. 40 r— Wenzel, Cod. Arpad. VI. 313—5. — Kukuljević, Reg. no. 66. — Smičiklas, Cod. III. 68. g) Andrija kralj ugarski i hrvatski daje Omišanima slobode, koje imadu i drugi gradovi Dalmacije. 1207. In nomine sanete trinitatis (et individue uni)tatis. Andreas dei gracia Hun(garie, Dalmacie), Croacie, Rame, Servie, Gallicie Lodomerieque rex in perpetuum. Regie subli1 Ima biti: Simigiensi.