VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 54

54 decem millia hominum vel ultra et quoscunque poterit ad arma sum­menda cogit. Vbique insectantur fidèles maiestatis vestre et damna maxima eis inferuntur, maicYaque omni die se facturos moliuntur. Do­minis enim Francisco Batthyany et Ludovico Pewkry aliquot castella solotenus iam distracta sunt, res omnes in predam converse. Arx eciam Crysthallocz, quam ipse dominus Ludovicus Pewkry sibi obligatam ha­buit, expugnata esse dicitur. Hec atque alia per omnem impietatem in fidèles maiestatis vestre servitores exercent... . Videtur autem nobis ad faccionem Transsilvanicam extinguendam commode sufficere quin­que vel sex millia peditum bene armatorum et ingénia bellica haben­cium, quibus mille adderentur armigeri, tantundem et ad Sclavoniam mitti necessarium esse arbitramur. .. ." Izvornik sa dva pritisnuta malena pečata u ces. i kr. kućnom, dvorskom i državnom arkivu u Beču. V. 1529. julija 22. u Orahovici. Ladislav More de Gyula kralju Ferdinandu. Serenissime princeps et domine, domine mihi clementissime. Fi­delium serviciorum meorum perpetuam commendacionem. Superioribus diebus mandaverat mihi sacra maiestas vestra, vt exploratores ad Tur­ciam pro expectanda vera fama mitterem, graciosissime domine, quod st feceram, tarnen hactenus nullus eorum exivit et credo ipsos inter­fectos esse, et ex eo maiestati vestre hactenus famam perscribere velim. Hoc tarnen maiestati vestre verissime et manifestissime scribere possum, hodie pervenit ad me quidam prybegh, affinis Pauli Bakych, qui mihi revera narravit, quod caesarem Turcarum in Nandoralba et Ibraym Bassam in Kelpen reliquisset. Castrum Maroth, cred&t vestra maiestas, absque omni dubio obsidebitur et cum ingeniis destruetur. Domine cle­mentissime, recordare poterit maiestas vestra, quoniam praeteritis diebus maiestati vestre ex parte ipsius Maroth supplicaverim, in praesenti quo­que maiestati vestre humillime supplico, quatenus de praefato Castro de nobisque curam habeat, nam credat maiestas vestra, nullum praeter me, Joannem Hoberdanacz et Nicolaum Feleghazy eidem fidelem esse. Nos quidem vsque amissionem rerum atque capitis maiestati vestre fidelissime serviemus. Vniversos Hungaros in hys partibus credat ma­iestas vestra Turcis affectos esse, inque medio ipsorum quasi in orto oclusus sum. Iterum atque iterum supplico, digneatur maiestas vestra hanc partem defensura venire. Maiestas vestra sciat, episcopum Zagra­biensem, Petrum Erdeody, Joannem Thahy, Vrbanum Batthyany et Joannem Banffy, intelligo et Joannem Hampo, nescio tarnen si sit

Next

/
Thumbnails
Contents