VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 45
45 régi solvere debeant; — emanatas ratas, gratas et acceptas habendeapprobavit et roboravit, ac pro praefatis civibus dicti oppidi Zamobor ipsorumque posteris et successoribus universis innovando perpetuo valituras gratiose confirmavit. Saivo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. 162. — Lib. reg. tonu IV. p. 619. CCLI. 1582. maja 2. u Beču. Kralj Rudolf potvrdjuje obiteljima grofova Salm i Lobkovic vlasništvo njihovih posjeda u županiji požeškoj. Nos Rudolphus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem, nostrae propterea factam maiestati, tum vero debitum habentes respectum ad praeclaram fidem et servitia fidelium nostrorum spectabilium ac magnificorum Julii comitis a Salmis et Neuburgh ad Oenum, aulae nostrae imperialis consiliarii nostri, et Ladislai junioris Poppel liberi baronis a Lobkovicz, comitis comitatus Trenchiniensis et camerae nostrae Bohemicae praesidentis et consiliarii similiter nostri, quae ipsi sacrae primum regni nostri Hungariae coronae, ac deinde maiestati nostrae personis rebusque ipsorum non parcendo ab annis compluribus summa cum dexteritate exhibuerunt et impenderunt, moti item pietate et dementia nostra regia, qua erga generosas ac magnificas puellam Annam comitissam a Salmis, filiam vero dicti comitis Julii, ex generosa et magnifica quondam domina Elisabeth Thurzo de Bethlemfalva alias consorte sua, filia vero generosae et magnificae quondam dominae Magdalenae Zekel de Ormosd, primum magnifici quondam Thomae Zechy deinde vero magnifici olim Alexii Thurzö de dicta Bethlemfalva, alias judicis curiae ac locumtenentis in Hungaria serenissimi quondam prineipis domini Ferdinandi Romanorum, Hungariae et Bohemiae etc. regis, domini avi nostri charissimi felicissimae reminiscentiae, consortis, progenitam, nec noc dominam Magdalenam similiter comitissam a Salmis, consortem praefati Ladislai Poppel, filiam vero spectabilis ac magnifici quondam Nicolai senioris comitis a Salmis et Neuburgh, alias praefati quondam domini avi nostri consiliarii et supremi eubicularii, ex generosa ac magnifica quondam domina Margaretha Zechy, postrema consorte sua, filia vero praedictae dominae Magdalenae Zekel, ex praefato condam Thoma Zechy priore domino et marito suo suseepta, proereatam, item puerum Adamum Ecchium filium ac puellas Catherinam, Magdalenam et Juliam filias dicti Ladislai Poppel ex praefata domina Magdalena comitissa consorte sua proereatas affieimur : totalia ipsorum castra