VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 41

-n CCXLVII. 1582. ožujka 9. u Beču. Kralj Rudolf potvrdjuje starija privilegija grada Senja. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in civitate Vienna Austriae vigesima nona die mensis Martii, datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis con­firmationales, in pargameno in formam libelli privilegialiter confectae, sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, impendenti et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus me­diantibus sua maiestas quasdam literas serenissimi quondam principis domini Ferdinandi Romanorum imperatoris, ac Hungariae et Bohemiae etc. regis, domini avi sui charissimi sanctae memoriae, privilegiales in par­gameno patenter confêctas, sigilloque ejusdem secreto, quo ut rex Hun­gariae utebatur, impendenti communitas, continentes in se confirmative literas serenissimi quondam regis Hungariae Wladislai, confirmantes literas serenissimi quondam regis Mathiae bonae memoriae super certis indultis ac libertatibus fidelium suae maiestatis circumspectorum uni­versorum civium et inhabitatorum civitatis suae Segniensis, quod vide­licet tam ipsi cives, quam coloni eorundem ac ecclesiarum S. Georgii, S. Crucis et S. Dwymi a solutione cujuslibet tributi de quibuscunque rebus et bonis eorum mercimonialibus fieri debentis, sicuti ab antiquo ita semper exempti sint et habeantur ; item quod nullus capitaneorum vel castellanorum regiorum aut quivis alter subditus eorundem civium, ratione quorumcunque negotiorum praeter ipsos cives judicare possit aut valeat, dempta dumtaxat infidelitate, si quam aliquis eorum contra regiam maiestatem incurreret, illam castellani regii judicare poterunt, ita tarnen ut iidem cives omni contra subditos eorum querulanti justi­tiam administrent ; item quod ipsi cives singulis annis e medio sui judicem eligere quem voluerint, possint, penes quem banus Croatiae alium judicem de antiqua consvetudine eligat, verum rex Wladislaus immutavit hune articulum, et potestatem a bano in capitulum Segni­ense eligendi alterius judicis transtulit, qui cives ipsos in libertatibus eorundem manutenere, suaque officia rite exequi, et ad praestandam observandamque régi fidelitatem et obedientiam, faciendamque manda­torum ejusdem executionem adstricti esse debeant, qui quidem judex et notarius Segniensis proventus consvetos ipsis cedere debentes, non obstante castellanorum contradictione pro se recipere possint; item quod nullus extraneorum quempiam pro quibuscunque debitis et excessibus ad cujusvis instantiam in ipsa civitate Segniensi in persona aut rebus suis arestare et detinere possit; item quod nullus capitaneorum et ca­stellanorum regiorum quempiam ex ipsis civibus pro quoeunque facto,

Next

/
Thumbnails
Contents