VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 38
38 plagam in magno spatio per gyrum descendens venit ad vadum in eodem flu vio in opposito cujusdam sessionis Ztarowozelo dictae, ex eodemque vado per viam magnam publicam exit, quae dividit metas et terras dictae possessionis in ferions Lukawecz Book vocatas a dextris et metas inferioris Lompnicza a sinistris, per quem in bono spatio transeundo pervenit ad praetactum fluvium Dobowamlaka, et penes eundem ipsa via divertit ad plagam inter orientem et meridionalem hyemales, ibique parum descendendo salit ipsum fluvium, ipsaque via directa ad meridionalem plagam penes terras praefati Blasii Kobolth, ad sinistram seu orientalem partem existentes, a quibus eadem via directe ad meridionalem plagam per sylvas ab occidente ipsius inferioris Lukawecz, ab oriente vero inferioris Lompnicza existentes, Losecz vocatas, transeundo intrat in praescriptum fluvium Lukawecz, ex quo vadit et intrat in rivulum Mozochanya vocatum, qui similiter distingvit possessiones Kis Obres ac sylvas tam ejusdem, quam etiam inferioris Lompnicza ab oriente, et inferioris Lukawecz ab occidente, contra cujus cursum in magno spatio versus meridiem procedens rursum venit ad praetactum fluvium Peschenyak, metam scilicet prius nominatam, ibique metae ejusdem possessionis terminantur, — emanatas, ratas, gratas et acceptas habendo approbavit, ratificavit et roboravit, ac pro fidelibus suis nobilibus Mathaeo Zalathnoky, ac Benedicto, Stephano et Simone Myxych de inferiori Lukawecz, nec non Francisco, Gregorio et Marco Zthanilowych de eadem, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis innovando perpetuo valituras gratiose confirmavit. Salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. 1. p. 159. — Lib. reg. tom. IV. p. 607. CCXLV. . 1582. ožujka 8. u Beču. Kralj Rïtdolf potvrdjuje darovanje nekih zemljišta, učinjeno Katarini Mindsenti i njezinim sinovima po Stjepanu Gregorijancu i drugovima. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in civitate Vienna Austriae octava die mensis Martii, datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis consensus et donationales, in pargameno patenter confectae sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, impendenti et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas Ulis perennalibus dationi, donationi, collationi et traditioni, quas fidèles suae maiestatis magnifiais Stephanus de Gregoriancz et egregii Thomas Melith ac generosa quondam domina Sophia Henningh alias consors ejusdem, filia vero magnifici quondam Andreae Henningh aliter Teu-