VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 34
34 sine haerede nobilis olim dominae Annae, alias consortis egregii Michaelis Araniassy, filiae vero ejusdem Gasparis Boynichich ex nobili quondam domina Margaretha Busanich, sorore utpote dicti Wolffgangi Busanich, consorte alias sua, progenitae, habitis, qualitercunque haberet, simul cum cunctis eorundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet quovis nomine vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad eadem bona de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato Gaspari Boynichich, ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, jure perpetuo et irrevocabiliter dedit, donavit et contulit, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 158. — Lïb. reg. tom. IV. p. 484. CCXLII. 1582. februara 26. u Beču. Kralj Rudolf kupuje od knezova G jura i Nikole Zrinskih grad Dubovac za svotu od 14.000 talira. Nos Rudolphus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod cum fidèles nostri spectabiles et magnifici Georgius cornes de Zrinio, tavernicorum nostrorum regalium in Hungaria magister et consiliarius noster, ac Nicolaus similiter cornes de Zrinio ad dementem requisitionem nostram juxta tractationem superinde cum ipsis habitam, arcem ipsorum Dubowacz vocatam, in regno nostro Croatiae et in comitatu Zagrabiensi existentem habitam, cum omnibus ejusdem pertinentiis et utilitatibus, ad eandem ab antiquo pertinentibus, vigore literarum fassionalium magnifici Nicolai Isthvanffy, locumtenentis officii palatinalis dicti regni nostri Hungariae et consiliarii nostri, ad fassionem eorundem comitum de Zrinio superinde emanatarum, nobis successoribusque nostris, legitimis scilicet ipsius regni nostri Hungariae regibus, in et pro summa quatuordecim millium florenorum hungaricorum vel tallerorum integrorum jure perpetuo et irrevocabiliter dederint, inscripserint et vendiderint; nosque jam in territorio ac pertinentiis ejusdem arcis Dubowacz pro defensione ac permansione praememorati regni nostri Croatiae oppidum Carolstadium aedificari curaverimus; ob hoc nos hanc praefatorum comitum de Zrinio demissam erga nos promptitudinem fideleque nobis obsequendi Studium elementi acceptantes animo promittimus eisdem comitibus de Zrinio bona fide et in verbo nostro regio, quod eosdem comités vel haeredes et posteritates eorundem de praefata summa quatuordecim millium florenorum hungaricorum sive tallerorum, quam primum commode fleri poterit, in parafa pecunia contentabimus, vel autem ex bonis juribusque possessionarüs in regno nostro Hungariae vel partibus ei subjectis