VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 32

32 CCXXXTX. 1582. februara 19. u Požunu. Kralj Rudolf potvrdjuje odluku grada Zagreba, kojom se za­grebačka kuća Grgura Mindsentija oslobadja od plaćanja daća. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in arce regia Posoniensi décima nona die mensis Februaru, datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae et regiae maiestatis con­sensus, in pargameno patenter confectae sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, impendenti ac propriae manus suae maiestatis sub­scriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas illis temporaneae relaxationi et condonationi, nec non exemptioni et liber­tationi, quas fidèles suae maiestatis universi cives et incolae civitatis Montisgraecensis Zagrabiensis in et super totali domo civili egregii quondam Gregorii Mindzenthy in dicta civitate Zagrabiensi habita, de thlaka et vigiliis nocturnis in medium eorundem civium provenire de­bentibus, et a solutione dicae seu taxae regiae pro tempore ipsis im­ponendae, praefato Gregorio quondam Mindzenthy ac dominae Catha­rinae consorti olim nunc vero relictae viduae ejusdem, nec non Michaeli et Georgio filiis et Joanni privigno ejusdem, mediantibus literis dictae civitatis Zagrabiensis exemptionalibus, certis ex respectibus, vita dum­taxat ipsorum durante, fecisse dinoscuntur, regium suum consensum benevolum pariter et assensum praebuit. T. d. r. s. tom. I. pag. 150. — Lib. reg. tom. IV. p. 50. CCXL. 1582. februara 19. u Požunu. Kralj Rudolf potvrdjuje darovanje nekog posjeda u Bočideru učinjeno po Mihalju Konjskomu Pavlu Bošnjaku i braći. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in arce regia Posoniensi décima nona die mensis Februaru, datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis consensus et donationales in pargameno patenter confectae sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, impendenti, et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas illis perennali dationi, donationi et collationi, quas fidelis suae maie­statis egregius Michael Konzky in et super totali sessione jobagionali in possessione Bochider vocata et comitatu Varasdiensi existenti habita, simul cum cunctis ejusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet egre­giis Paulo, Michaeli cancellariae hungaricae suae maiestatis' jurato no­tario, Nicolao archidiacono de Bexin et canonico ecclesiae Zagrabiensis,

Next

/
Thumbnails
Contents