VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 29

29 octuagesimo primo, regnorum nostrorum Romani sexto, Hungariae et aliorum nono, Bohemiae vero anno similiter sexto. T. d. r. s. tom. I. pag. 164. — Lib. reg. tom. IV. p. 622. CCXXXVI. 1582. januara 21. u Požunu. Kralj Rudolf potvrdjuje kupoprodajni ugovor, sklopljen izmedju Mihajla Revaja i drugova s jedne, te Nikole Ištvanfija i dr. s druge strane glede Vinice i Dubovca s pripacima. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo, in arce regia Posoniensi vigesima prima die mensis Januaru, datae sunt et emanatae literae sacratisimae caesareae regiaeque maiestatis con­sensus et donationales, in pargameno in formam libelli patenter con­fectae, sigilloque secreto, quo ut rex Hungariae utitur, impendenti et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas Ulis perennalibus emptioni, dationi et per manus assignationi, nec non appropriationi, quas fidèles suae maie­statis magnifici Michael de Rewa, janitorum regalium suae maiestatis in Hungaria magister. et Franciscus de eadem Rewa, comités comitatus Turocziensis et consiliarii suae maiestatis, nec non generosa et magni­fica domina Anna Banffy de Also Lindva, magnifici condam Joannis de Rewa relicta, ac Nicolaus Reway filius ejusdem, item egregii An­dreas Forgach de Ghymes, ac Nicolaus, Stephanus et Joannes Pettreoczy de Kazza, praeterea generosa domina Magdalena Tharnoczy et Abra­ham de Aranyan in et super totalibus medietatibus arcis Winicze in Varasdiensi et castelli Dubowcz in Crisiensi comitatibus in regno suae maiestatis Sclavoniae existentibus habitis, quas ipsi utpote haeredes praefati olim Gregorii Gywlay communes et haereditarias habuissent et possedissent, simul cum cunctis eorundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, utilitatumque integritatibus quovis nominis vocabulo voci­tatis fideli suae maiestatis magnifico Nicolao Isthvanffy de Kysazzon­falwa, alias secretario suae maiestatis nunc vero locumtenenti officii palatinalis praedicti regni Hungariae et suae maiestatis consiliario, filio nempe egregii olim Pauli Isthvanffy ex generosa olim domina Aduiga consorte sua, filia vero egregii quondam Joannis Gywlay senioris fra­tris nempe carnalis olim Gregorii similiter Gywlay, progenito, veluti fratri ipsorum generationali ac condivisionali, nec non generosae et magnificae dominae Elizabeth Both de Bajna consorti, nec non Paulo filio, Evae et Ursulae filiabus suis ex dicta domina Elizabeth Both progenitis, item Stephano Isthvanffy fratri carnali ejusdem, eorundemque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, in et pro sedecim

Next

/
Thumbnails
Contents