VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 11
11 modo quoque pacifiée persistere, literasque et literalia instrumenta superinde sufficientia habuisse, ea tarnen sub praeteritis disturbiorum temporibus ab ipsis malo quodam casu deperdita et abalienata esse asserunt, totum item et omne jus suae maiestatis regium, si quod in eisdem bonis , nec non suis pertinentiis etiam aliter qualitercunque haberet, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eadem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, promissis sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis fratribus ordinis S. Francisci confessons ipsorumque successoribus universis novae donationis titulo, jure perpetuo et irrevocabiliter dédisse, donasse et contulisse dinoscebatur, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 135. — Lib. reg. iom. III. p. 325. CCXIX 1574. julija 25. u Beču. Kralj Maksimilijan potvrdjuje braći Ivanu i Franji Medoševačkim vlasništvo njihovih imanja Demerje, Senkovci i Prljakovci u županiji zagrebačkoj . * Anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo quarto, Viennae Austriae datae sunt et emanatae literae sacrae caesarae et regiae maiestatis, vigesima quinta die mensis Julii, donationales, in duplici papyro patenter confectae, sigilloque ejusdem secreto ab intus in margine inferiori impressive ac propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totales portiones possessionarias in possessionibus Demerye et Zenkowczy ac praedio Prlyakowczy vocatis omnino in comitatu Zagrabiensi existentes habitas, in quorum quidem unius portionis scilicet in Demerye quieto et pacifico dominio egregii magister Joannes Medossoczy, personalis praesentiae in judiciis protonotarius, et Franciscus similiter Medossoczy fratres carnales, filii scilicet egregii quondam Georgii Medossoczy aliter Medossewacz de Ozthrwycza, alias de Pryzpa, ind'e a tempore legitimae aquisitionis ejusdem per praefatum quondam genitorem suum facta ; reliquarum vero videlicet in 'possessione Zenkowczy ac praedio Prlyakowczy habitarum similiter quieto et pacifico dominio majores et progenitores suos ab antiquo perstitisse, et sese modo quoque pacifiée persistere, literasque et literalia instrumenta superinde sufficientia habuisse, ea tarnen partim propter vetustatem temporis corrupta, partim vero per Turcas Christiani nominis hostes conflagrata et deperdita esse asserunt, totum item et omne jus suum regium , in praedictis totalibus portionibus possessionariis ac cunctis suis pertinentiis etiam aliter qualitercunque habitum, simul cum