VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 136
136 tam in pertinentiis castri Zomzedwara. quam castelli Also Zthobycza commorantium pecora, porcos, vina et universas alias res, apud domos ipsorum habitas, violenter pro seipsis abstulerunt et consumpserunt. Super haec omnia mala eundem dominum protestantem illicitis, inconsuetis turpibus ignominiosis vituperiis non parcendo nomini, personae et bonae famae, ac dignitati annotati domini Francisci Thahy protestantis ac filiorum eiusdem diffamaverunt et offenderunt, quae etiam si non omnia, ex parte tarnen maiori, ex consilio et permissione egregii Michaelis literati Herlinoivych dicti, provisoris iam saepedictae sacratissimae caes. et reg. maiestatis in saepe fato Castro Zomzedwara pro parte suae sacratissimae maiestatis constituti facta et perpetrata forent. Unde facta huiusmodi protestatione idem dominus Franciscus Thahy protestans, literas super praemissis a nobis sibi (dare postulavit ?). Quas nos suadente iustitia eidem domino protestanti dandas duximus et concedendas. Datum in festo transfigurationis Domini anno eiusdem 1572. Protocollum No. 3., pag. 77—81. i Vj. Klaić. \J