VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)

Strana - 88

Svaštice. Izprava od 10. junija god. 1370., u kojoj se spominje sloboda dvanaest plemena hrvatskih. Nos Ladislaus dei et apostolice sedis gratia episcopus Nitrensis et magister Sara­chenus inter cetera comes camere Quinqueeclesiensis et castellanus de Tymus, visitatores regnorum Dalmatie et Croatie, per serenissimum principem dominum Lodo(vicum) dei gratia regem Ungarie dominum nostrum deputati, significamus tenore presentium quibus expedit vniversis, quod cum in congregatione nostra generali, int(er) cet(er)os universi­tati nobilium comitatus de Luka in villa Podgradya, in p(resenti)a eiusdem domini nostri regis, cuius auctoritate fungimur, celebrata, inter alia iura regalia ab universis detento­ribus prosecuti fuissemus. Quia nobilis vir dominus Philippus Francisci de Jadra, in sua et suorum nepotum, filiorum scilicet condam domini Stephani fratris sui, personis ex­hibuit nobis quoddam Privilegium dicti domini nostri regis, in quo continebatur clare, quod idem dominus rex ipsis domino Stephano et Philippo et eorum heredibus quandam possessionem Bychkouci (Mychkouci) vocatam in dicto comitatu de Luka existentem, con­tulisset. Item exhibuit quoddam aliud Privilegium eiusdem domini regis, in quo contine­batur, ut dictus dominus rex prefatis dominis Stephano et Philippo graciose annuisset, ut ipsi in omnibus possessionibus ipsorum extra districtum Jadre existentibus in e i s­dem libertatibus fruerentur, quibus etiam nobiles regni Croatie duodecim generationum pössessiones ipsorum tenent et conservant, mandando banis constitutis et constituendis, ut ipsos in premissis libertatibus debeant con­servare. Item exhibuit quasdam litteras patentes dicti domini nostri regis sub anulari si­gillo suo consignatas, in quibus continebatur, quod ipse dominus rex, prefato domino Francisco et suis heredibus omnes et singulas hereditates quorumlibet nobilium de Dra­gynigy, propinquorum suorum, quoque tempore absque heredibus legitimis defunctorum, terras videlicet et vineas, in Luka inter villas Grabrouichane et Prasquigi vocatarum exi­stentes, contulisset. Item exhibuit quasdam litteras privilegiales domini Johannis Chus con­dam vicebani Dalmatie et Croatie, in quibus continebatur, quatenus idem Johannes vice­banus auctoritate regia, prout in suis litteris continetur, predicto domino Philippo in Ma­linauas in colmitatu de Luka sortes Septem cum medietate terre Mladini bani ac co­mitum Gregorii et Pauli fratrum eiusdem, pro magnis suis seruiciis dicto domino nostro regi inpensis perpetuo in filios filiorum suorum contulisset, prout in predictis litteris cla­rius continetur. Ideo nos visis omnibus premissis litteralibus instrumentis predictos do­minum Philippum et suos nepotes, et in predictis possessionibus, in quarum dominio idem dominus Philippus se et eosdem suos nepotes esse asserebat, dimisimus in eodem

Next

/
Thumbnails
Contents