VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)

Strana - 67

67 4. Excellentissime domine, domine pater ac patrone mihi colendissime. Ad haec omnia benignissimum responsum excellentiae vestrae expecto, nam ut currenter et breuiter sunt scripta, sed excellentia vestra prudentissima sua doctrina sapientissime intelligat et mihi ignoscat, quod latine nec scribere nec loqui possum uti deberet, quin si propriam linguam intelligere possem, plura dicerem ac scriberem, sic felicissimam ualetudinem excellentiae vestrae desidero. Silete scriptum. Excellentissimae dominationis vestrae smiitor et ad obsequia paratissimus Adrianopoli 7. juny 1673. Georgius Brankovicz. C HOJLa: Excellentissimo domino domino Joanni Christophoro a Kinds­pergh, augustissimi Romanorum imperatoris ad portam ottomannam residenti ac oratori continuo, domino domino mihi semper collendissimo. 5. Excellentissime domine, domine ac patrone mihi semper colendissime. Si christianissima atque augustissima sua maiestas uult humillimas meas seruitias apud suam maiestatem habere : 1) . Tarn in secreto débet esse mea fidelitas, ac si nihil sciret sua maiestas de me, donec exibimus cum meis in potestate suae maiestatis. 2) . Jam cum rebus Transiluanicis hic multum moram non haberem, sed si diuina dementia sic erit, quod ego diu optabam, ut sim in fidelitate suae maiestatis et si ero securus tam a sua maiestate, quam ab excellentia vestra quod ista res erit in arcanis, donec exibimus cum reuerendissimo domino do­mino fratre in potestate suae maiestatis. Et quod multa expensa oportet hic mihi commorando, si assistentiam habebo a vestra excellentia ego a nunc in­cipiam et laborabo, ut possemus exire ad seruirfa suae maiestatis; scribam qui­dem reuerendissimo fratri, ut se accommodet, et omnia nostra bona in Transyl­uaniam uendat et exeat uel uersus Valachiam uel uersus Moldauiam, et sic ex consilio excellentiae vestrae tune faciemus occasionem exeundi, scribam etiam, ut significet reuerendissimus frater tempestiue, ubi, in quo loco, et quid erit nobis disiderandum a sua maiestate. 3) . Sua maiestas nec cum armada sua, neque cum alijs rebus quidquam se moueat, ac vestra excellentia tam in silentio debemus esse, plus quam Turca est ab illis partibus, donec ego possim exire cum meis, neque amplius dubium habeat vestra excellentia, quod si supra iam scriptum prestaturus erit vestra excellentia, ut ego totis meis uiribus ad haec omnia perficiendum non ero, quia hac occasione uolo inseruire deo, ac totius christianitatis, solum istam unam cautionem habeat sua maiestas, ut ab omnibus se abstineat, modo quo­que est unus nuncius suae maiestatis apud Transiluanos, sed hoc certissimum dico, quod per Transiluanos deceptabitur sua maiestas, quia ista bestia hinc inde christianos destruendo non supersedebit, iam nisi per uim. Si vero sua maiestas se abstinebit, et in silentio erit donec ego exibo, ut Turca uel Tran­siluani ne aliquo modo sentituri sint de mea fidelitate erga suam maistatem, hune modum habebo inseruiendi suae maiestati:

Next

/
Thumbnails
Contents