VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)

Strana - 58

58 dalje za Stjepana sina pokojnoga Lovre Suhodolskoga te njegovu suprugu Jeli­savu, — radi zasluga, koje si je donatar Ivan stekao kod obrane Beograda. Ova do sada ne izdana isprava glasi: Lvdovicvs dei gratia rex Hvngarie et Bohemie etc. tibi fideli nostro no­bili Johanni litterato de Zwhodol familiari illustrissimi principis domini Georgii marchionis Brandemburgensis affinis nostri charissimi salutem, favorisque nostri regii incrementum. Cum principum rerumque moderandarum fastigium tenen­tium status ex eo ampliari illucescereque vel ipsa experientia testante con­sueverit, idque ad famam et gloriam eorum delustrandam plurimum accedere videatur, ut subditorum suorum obsequiis ac meritis digna quadam trutina­tione pensatis, quemque eorum non solum condignis verum plerumque ma­ioribus honorum accessionibus regia liberalitate condonent atque rémunè­rent, ex hoc etiam subditorum ipsorum animi ad promerenda ea, quibus sese cohonestatos a regia celsitudine conspiciunt studiosius acriusque inflam­mantur. Sane igitur nos considérantes tuam fidelitatem ac fidelia servicia, que primum serenissime condam paterne maiestati in castro nostro Nandor­albensi et tandem nobis, sacreque huius regni nostri Hungarie corone pro posse tuo, uti didicimus et fideliter et constanter exhibuisti, utque eo ferven­tius imposterum quoque ad fidelia servicia nostra et dicte corone regni no­stri accinga(ris, quo) te et tuos singularibus honorum gratiis a nostra maiestate conspexeris fore insignitos, te prefatum Johannem de Zwhodol, tuique gratia Nicolaum, Johannem et Andream, fratres tuos, ac dominam Dorotheam con­sortem tuam, necnon Stephanum filium nobilis condam Laurentii de eadem Zwhodol, et dominam Elizabeth consortem (eiusdem Stephani) et eorundem heredes et posteritates utriusque sexus universas in huius regni nostri Hungarie veros nobiles armis utentes preficiendos et crean(dos, cetuique et numero ce­torum nobi)lium dicti regni nostri armis utentium ascribendos et annumeran­dos duximus, immo prefecimus, creamus, ascribimusque et annumeramus pre­sentium (per vigorem, decernentes ut a mo)do imposterum veri nobiles dicti regni nostri Hungarie armis utentes habeamini et reputemini, omnibusque illis gratiis, honoribus, libe(rtatibus, iuribus et prerogativ)is, quibus ceteri veri nobiles eiusdem regni nostri armis utentes quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, vos quoque uti, frui et gaudere possit(is et valeatis. In cuius) quidem nostre in vos gratie et concesse vere nobilitatis signum, atque testimo­nium hec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet trianguläre bicolo­reum .... colorum tractibus non equa dimensione metitum, cuius pars supe­rior rubra continet effigiem naturalem griphonis alitis biformis mediam prepe­tibus pennis .... extractibus ipsis prosilientem, pedibus anterioribus palmiti virenti rasemis refertam innixum, unguibusque super ipsa vite complicatis, ore hianti, lingua exerta, botrum de palmite pendentem directo visu intueri visitur, yma vero pars cerulei sive celestini coloris unicum sidus aureum in medio fi­xum continet, ad denotandas animi tui virtutes, quibus in prefato Castro nostro Nandoralbensi inter alios consocios tuos, cum quibus casus fortune pro tutela regni et illius patrie superiori tempore equa sorte tentasti, tanquam unicum sidus floruisti ; prout hec omnia in capite presentium literarum nostrarum mi­niatoris sive pictoris artificio distinctius sunt denotata; tibi prefato Johann

Next

/
Thumbnails
Contents