VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)

Strana - 50

50 Commissio propria domini régis. Nos Wladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie com­mendamus tenore presencium, signiflcantes quibus expedit vniuersis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelibus seruiciis fidelis nostri circumspecti Mykse filii Georgii Sywkowyth, consulis videlicet iudicis ciuitatis nostre Ra­gusiensis, Segnie commorantis, per eum sacre imprimis huius regni nostri Hun­garie corone ac deinde maiestati nostre iuxta sue possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis : eundem Myksa consequenterque Johannem filium eius­dem a rusticitatis et ignobilitatis statu, in quo hactenus extiterunt tanquam ab ignobilibus parentibus natos, ex gracia nostra speciali eximendo duximus nobilitandum, immo nobilitamus et cetui verorum nobilium regni nostri Hun­garie, ac ciuitatis nostre Segniensis predicte aggregamus et annumeramus, de­cernentes, vt a modo deinceps iidem Myksa et Johannes filius suus, ipsorum­que heredes et posteritates vniuerse, ab eis tanquam a nobili sanguine descen­dentes, veri nobiles habeantur et reputentur. Et in Signum huiusmodi nobilitationis eorundem hec arma, seu nobilitatis insignia, que in capite seu principio pre­sencium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus arte pictoria figu­rata et distinctius expressata sunt, animo deliberato et ex certa nostre maiestatis sciencia ipsis ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis imperpetuum contulimus, annuentes et concedentes, vt ipsi, dictique ipsorum heredes et posteritates vniuerse predicta arma seu nobilitatis insignia, more aliorum no­bilium regni nostri Hungarie ac dicte ciuitatis nostre Segniensis armis vtencium, a modo in antea, vbique in preliis, hastiludiis, duellis, torneamentis, ac aliis omnibus actibus et exercitiis nobilibus et militaribus, nec non sigillis, anulis, velis, thentoriis, domibus, cortinis et generaliter in quarumiibet rerum et ex­pedicionum generibus sub mere et sincère nobilitatis titulo ferre et gestare omnibusque illis et singulis priuilegiis, graciis, honoribus, Iibertatibus, quibus ceteri dicte ciuitatis nostre Segniensis nobiles armis vtentes quomodolibet de consuetudine vel de iure vtuntur, frui et gaudere possint atque valeant. Su­scipiant igitur hoc specialis nostre gracie antidotum et tanto ampliori erga regiam dignitatem ipsorum sollidetur amor et deuocio, quanto se maiore gracia et munificentia nostra regia preuentos esse conspexerint. In cuius rei memo­riam firmitatemque perpetuam présentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo vt rex Hungarie vtimur, impendenti communitas prefato Mykse et Johanni Sywkowyth, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, duximus conce­dendas. Datum Bude, feria quarta proxima post festum beati Bartholomei apostoli. Anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quarto, Bohemie vero vigesimo tercio. Izvornik na pergameni u arkivu grada Senja pod br. XI. Na listini visi o zelenoj, modroj i crvenoj svilenoj vrpci veliki pečat. Na ispravi naslikani grb vidi u , ? Adel v. Kroat." tab. 130,

Next

/
Thumbnails
Contents