VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 8
8 piscinis, piscaturis, aquarum decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris métis et antiquis existentibus premissis et prefatis stantibus et se habentibus, memoratis Georgio et Gregorio eorumque heredibus et posteritatibus universis et nemini alteri donabimus et conferemus, harum testimonio literarum sigilli nostri impressione munitarum. — Datum Lintii XI. 7bris 1529. 21. 1529. novembra 9- u Kremsu. Kralj Ferdinand podjeljuje biskupiju zagrebačku svome vrhovnom kancelaru Bernardu Clesu, biskupu tridentskomFerdinandus etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos habentes respectum ad multiplicia obsequia, que nobis reverendissimus princeps dominus Bernardus episcopus Tridentinus, supremus cancellarius noster, cum magna animi nostri satisfactione nec minori fide, diligentia, industria, prudentia, laudeque sua per plures annos atque in rebus variis eisdemque arduis et magnis statum, personam, regnaque et dominia nostra concernentibus hucusque prestitit, consyderantes item vite morumque honestatem et candorem eximiarumque virtutum mérita, quibus eundem pre ceterum ab Altissimo donatum et insignitum esse videmus, ac denique ad ostendendam animi nostri regii gratitudinem ac in aliquam meritorum suorum recompensam, eidem Bernardo episcopo Tridentino, tanquam persone de nobis optime mérite digneque, grate et per omnia sufficienti, episcopatum Zagrabiensem ad presens per manifestam Symonis de Erdewd illius immediati et ultimi possessoris infidelitatem, qua se ex eo, quod non solum partes Johannis Scepusiensis, verum etiam eternorum et Christiani nominis hostium Turcorum factionem sequi eiusque auctor et ductor esse malaque innumerata contra fidem, honorem et professionem suam patrare non desinit, contaminasse dignoscitur, de jure et de facto vacantem, auctoritate nostri regii juris patronatus more aliorum regni nostri Hungarie et Sclavonie regum predecessorum nostrorum cum omnibus et singulis civitatibus, castris, oppidis, villis, locis, terris et possesionibus ac pertinentiis, proventibus, redditibus et emolumentis, cum omni quoque superioritate tarn ecclesiastica quam seculari, aiiisque quovis modo ad illum vel ad illa spectantibus et pertinere debentibus, quocumque nomine aut vocabulo vocitentur et cuiuscumque valoris ac ubicumque existant vel esse censeantur, auctoritate regii juris patronatus nostri more aliorum regni nostri Hungarie et Sclavonie regum predecessorm nostrorum duximus dandum et conferendum, imo damus et conferimus expresse presentium per vigorem. Quocirca vos venerabiles et devotos nobis dilectos prepositum et capitulum dicte ecclesie Zagrabiensis et consequenter alios eiusdem incolas, subditos et colonos cuiuscumque dignitatis, ordinis aut conditionis existentes harum série firmiter requirimus, ut statim visis presentibus prefatum episcopum Tridentinum in verum et legitimum episcopum vestrum assumere et acceptare eumque deinceps et neminem alium pro tali et ut talem honorare, habere et reputare, eique in omnibus et per omnia ut decet obedire et obtemperare, ac eidem