VJESNIK 9. (ZAGREB, 1907.)

Strana - 100

ioö ad Warasdinurri per idipsum dominum Zäkl restituerentur, quod autem id minime factum sit, culpa in nos merito transferri non potest, nam si nos in servitiis suae regiae maiestatis aliquid ordinamus, id nemo, nisi hü qui his uti debent, sollicitare coguntur, prout etiam spectabilis ac magnifica dominatio vestra probe novit, quod neque nos, neque victualium suae regiae maiestatis ect. magister, currus aut equos, vel cum praetio vel sine praetio (nisi prius id per generalem dietam concedatur) habere potuimus; idcirco mi domine affinis, aliter persvasum non habemus, quam quod spectabilis ac magnifica dominatio vestra (sicuti ex literis suis facile diiudicatur) non quicquam vel nimium quidem a maiestate sua regia nobis impositum, et ad nos spectare vi­debatur intermisisse, merito nos accusare non potest, quia (ut saepe dictum est) per exploratores nostros (quos quanto cominus ad duellum perventum est), tanto diligentius dupplici et triplici nomine, atque adeo constituimus, quod hosti, si cum aliquot centenis equitibus saltem, (taceamus de valido quodam exercitu, prout ipse tanquam praecipuus bassa in persona propria sub do­minio regiae maiestatis, cum exigua militum copia certo non venisset, congre­gationem aliquam facere conati, impossibile fuisset, quod id ad certos dies non praescivissemus) aliter nihil perceperimus, quam quod saepefatus bassa prout spectabilis ac magnificae dominationis vestrae exploratores sui deputati, atque constituti, absque dubio conformiter refferunt) in nulla congregatione aut con­gressu sit, sed cum aliis suis zanchiakhis omnino quiete vivere, qua" igitur moti occasione plura eidem perscribere vel latius quid superinde ordinäre de­buissemus, praesertim quoque cum re ipsa comperitur, nemo hostium vel ad duellum comparuit, vel alioqui inter eos gens congregata esset, nam quod an­tedictus Mechmethan Bassa se aliquantillum coniunxerat, id procul dubio prae­missis de causis factum fuisse videtur. Et timendum praeterea, ne bassa ille (quum, ut praemissum, oomperitur contra mandatum suae regiae maiestatis ad locum deputatum sub hoc indu­ciarum tempore congregatio facta est) sibi pro contumelia intelligatur, eoque citius ad castra et bona Zryniensia spectabilis ac magnificae dominationis vestrae (ut literis suis iam antea minatus est) proficiscatur, nihilque boni faciat, quemadmodum mi domine affinis, et nos ab idipso Bassae 1 ) nullum bonum responsum expectamus, maxime ea de causa, quod in saepenominatis literis regiis, suae scilicet regiae maiestatis sigillo, manuque propia munitis, eidemque bassae transmissis perspicue continetur, nobisque impositum sit, nempe, si Bassa non congrederetur, neque comparerez ut tunc duellum hoc absque ul­teriori suae meiestatis concessione nequaquam permitteremus, vel minus spec­tabilis ac magnifica dominatio vestra praenominatum duellum sive certamen singularem quovis modo ab ipso bassa Bossnensi acceptare, aut eo profisci debeat, quin mandato eiusdem regiae maiestatis parère, et quando quidem bassa ille antichristus sit, fidemque Machumeticam habeat, vellemus tarnen nihilominus in commissione regia adeo clara id secum tractandum suscipere, ne de fractione fidei nos merito accusare, vel nobis in tanta divina hactenus concessa dignitate, et actione nostra honesta, quicquam sinistre attribuere J ) sie.

Next

/
Thumbnails
Contents