VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 196

196 Dum haec a nobis agerentur, milites confiniarii campos et sylvas per­cursabant, quemcunque deprehendere poterant, ligantes, et ad oppidum dedu­ce'ntes. Nec pastoribus quidem parcitum fuit; illi quoque funibus ligati ad oppidum sicut oves deducebantur. Omnes autem capti ad tres domus inclusi, et quasi haleces compacti per duas dies sine cibo et potu clausi tenebantur. Eadem fors eorum etiam fuerat, qui arcem ingressi sunt, fame enim pressi, ii quoque exeuntes communem sortem experti sunt. Post triduum, aliis dimissis, seniores, ac primores Bellovarinum, ubi praefectura militaris, confinii Varasdinensis est, tamquam captivi abdueti, ac variis modis, quousque consensum praeberent, afflicti sunt. Et tarnen his tantis in pressuris et calamitatibus, usque ad futurum annum perdurantibus, contra statum militarem praeter magistratum constanter prote­stati fuerunt ex oppido Czirkveno hospites nro. 64, ex possessione Brezina nro. 19, ex possessione Macski nro. 12, ex possessione Praschevecz nro. 15, ex possessione Kustany nro. 11, ex possessione Glog nro. 12, ex possessione Ladinecz nro. 6, ex possessione Kengyelovecz nro. 9. Summa 148, ideoque in perpetuum protestationis documentum, factum est publicum instrumentum, in quo singulorum protestantium nomina et cognomina, cum apposita cruce, in­serta leguntur, cum hac ad calcem instrumenti adiecta clausula: „Haec igitur conscripta communitas una cum magistratu unanimiter conclamavit, se unice sua privilégia a s. caesar. reg. et apostol, maiestate collata conservare, defen­dere, protegere, et conservando potius mori, quam ab iisdem recedere vellc". Et vero ut protestationem suam facto etiam confirmarent, multi e gremio communitatis in diversas Hungariae, Croatiae et Sclavoniae partes, relictis uxo­ribus et prolibus, dilapsi sunt, ubi ubi poterant, latitantes, locaque continuo mutantes, ne a militaribus caperentur. Miseri hi cives cum summa rerum om­nium penuria quotidie confhetabantur, ac alii quidem in extremis miseriis in­felicem vitam alienis sub tectis posuerunt, aliorum vero, quonam devenerint, ne hodiedum quidem fama est. Et quis incredibilem illam calamitatem satis depinget, in qua miserae uxores sine maritis, infelices proies sine patribus, tot annis vixerunt, vivuntque etiamnum. Archivum oppidi a militaribus occupatum, quorum nonnula in feretro abscondimus, détecta, ablataque sunt, paucis demtis privilegiis, quae nonnulli cives nostri, patriam in perpetuum deserentes, partim in terra defoderunt, 'partim hinc inde in Croatia et Hungaria abscondita retinuerunt, futuro ali­quando documento, et libertatis, qua tot annis usi fuimus, et enormis violentiae, qua ea spoliati sumus. Haec est inclyti status et ordines tragica sed sincera malorum nostrorum descriptio, toti Croatiae regno nota, et ipsorummet regni deputatorum, qui ad comitia haec convenerunt, testimoniis comprobanda. Expedite o patres patriae! singula; discernite sapienti vestro iudicio, et tandem, an enormis haec, atque inaudita illegalitas absque censura et remedio rclinqui debeat, diiudicate. Nullo in casu nos avitis nostris iuribus et libertatibus, paratis olim pe­cuniis emptis, praestitis servitiis obtentis, regis Leopoldi gratia impetratis, sta­tuum et ordinum regnorum Croatiae, Dalmatiae, et Sclauoniae consensu, usuque unius et ultra saeculi roboratis, exspoliari potuimus, praeterquam solo et

Next

/
Thumbnails
Contents