VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 17

vigore literarum suarurrï reversalium obügavit; et cum praedictum Castrum una cum civitate in confinibus Turcarum sint sita et propugnaculis ac ingeniorum reparatione egeant, quidquid igitur ambo Wngenad pater et filius pro huius­modi reparatione aedifîciorum ad insultus hostium commodius vitandos, iuxta exigentem necessitatem (quod tarnen singulo quoque tempore cum scitu et assensu nostro facere debeant) impenderint et id bono computo ac consvetis quietantiis comprobaverint, hoc omne ad praescriptam summam impignoratitiam addemus et adnumerabimus, illae vero expensae, quas ipsi extruendis molen­dinis, piscinis et aliis, quae ad proventus et reditus dicti castri et civitatis augendos pertinebunt, successsive erogaverint, per illos, quibus a nobis aut haeredibus successoribusque nostris regibus redemptio dicti castri et civitatis cum tempore concedetur, haeredibus ipsorum Wngenad iuxta aequam tune temporis fiendam aestimationem plene reddi et restitui debeant. Ut autem de­fensioni et conservationi eiusdem castri et civitatis in hostium finibus existen­tium commodius subveniri possit, ex tricesima regni nostri Sclavoniae quolibet imposterum anno a die datarum praesentium computando ducentos florenos hungaricales, quemlibet eorum septuaginta quinque cruciferis calculando, per modernos et futuros tricesimatores nostros ipsi Wngenad dari et numerari volumus et iubemus. Quod si autem Turcam expeditionem aliquam insignem ad partes regni nostri Sclavoniae facere successu temporis contigerit, nos se­cundum exigentem eius temporis necessitatem praesidia necessaria ad prae­dictum Castrum et civitatem ordinabimus; praeterea si casus quispiam obve­nerit, quo iure mediante ipsi Wngenand praedicto Castro et civitati, eorundem­que haeredibus cedere cogerentur, in eo casu nos aut haeredes successoresque nostri teneamur et simus obligati praescripta quinque millia florenorum Rhenensium eisdem in pleno numero, una cum impensis ad aedificia, fortalitiaque et moe­nia scitu et annuentia nostra factis reddere et persolvere, aut super eadem summa in aliis bonis in regno nostro Hungariae et Sclavoniae habitis, eosdem Wngenad assecurare et contentare, ea vero, quae ad molendina, piscinas et alia ad proventus castri augendos pertinentia praemisso modo erogaverint, hi, ut praemissum est, persolvere teneantur, qui dictum Castrum et civitatem nostram Varasdinensem sive iure, sive ex nostra haeredumque nostrorum an­nuentia occupaverint, futurique erint possessores. Quibus omnibus praemissis eisdem Wngenad eorumque haeredibus integre persolutis, ita tandem posses­sionem eiusdem castri et civitatis Varasdiensis ipsi cedere teneantur sine omni dolo et tergiversatione, hoc etiam praesentibus specialiter déclarantes, quod si casu quopiam sinistro, quem deus longe avertat, praedictum Castrum et civitas per hostes vi occuparentur, et nos aut successores nostri ea dei auxilio recur peraremus, teneamur nos sub praemissis conditionibus illa eisdem Wngenad, eorumque haeredibus restituere. Annuimus etiam et concessimus, ut ipsi Wn­genad dictum Castrum et civitatem nostram Varasdiensem pro praedieta summa his conditionibus, quibus illa a nobis ipsi tenent, quibuscunque voluerint, qui tarnen nobis et haeredibus nostris regibus Hungariae fidèles, obedientes et accepti erunt, impignorare possint et valeant; imo inscribimus, obligamus, annu­imus et concedimus, harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum Pragae prima Decembris, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo 2 KNJIŽNICA ARHIVA HRVATSKI U ZAGREBU

Next

/
Thumbnails
Contents