VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 89
tatorum maie-ris consilii bénévole pefcepîmus, quatenus nempe vestrae dominationes ob timendam Turcicam irruptionem sibi a nobis quadam munitione in pulvere et plumbo succurri petant; quam petitionem praefati dom. deputati, una nobiscum, sicut iustam et aequam iudicant, ita magnopere dolent, armamentarium provinciale, ex quo continuo hinc illinc munitiones exhibendae erant, et ante paucos dies aliquot centenaria Carolstadium transmissa, et de facto rursus aliquot, et plura quam prius transmittenda sunt, modo penitus inmunitum, etiam aerarium, sive cassam communem, per tarn diuturnas omnis generis contributiones ita evacuatam esse, ut exinde hue usque defectus restitui et necessaria comparari nequiverint. Quapropter vestras dominationes exçell. rever, illustr. et generosas, quod illis secundum nostrum affectum, hoc tempore in effectu gratificari non possimus, nos excusatos habere amice precamur, eas reddentes, quod et quamprimum aliqualem copiam dictae munitionis (sicut intendimus studiosissime) conquisiverimus, si nécessitas urserit adhuc, ex eadem in quantum possibile erit lubentissime subministraturos, et inter utrosque status, hue usque conservatam amicitiam in perpetuum aevum continuaturos. Clagenfurti, die 16. iulii 1663. Excell. rever, illust. perillust. generös, dominationum yestrarum ad officia et servitia vicini paratissimi N. et N. inclytae provinciae archiducatus Carinthiae deputati. P. S. Ad summam instantiam vest. dominationum ablegati, et periculum imminens, ei, pro nunc, quoniam ut in litteris meminimus, armamentorium fere penitus evacuatum est, quatuor centenaria pulveris tradidimus, maior quantitas vero ob penuriam tradi non potuit. Iz vana: Copie litterarum ad SS. et 00. regnor. Croat. et Sclauon. ab inclyti archiducatus Carinthiae dom. deputatis. Suvremeni prepis u kr. zemalj. arkivu u Zagrebu : Acta congregat. 1663. Nro. 4. ! vi. ) U Zagrebu, g. 1614. Kaptol zagrebački moli u kralja zaštitu protiv nepravda, što je nanaša zapovjednik u posvojenom Sisku, sa svojim krajiškim vojnicima podanicima njihovim, prem da su se već potužili vicegeneralu slavonske krajine, koji se samo još većma grozio počiniti ina nasilja. Sacratissima caesarea regiaque Maiestas, domine dom. clementissime. In demisso nostro vestrae Maiest. sacrat. de restituenda nobis arce Ziszek nuper porecto memoriali, ratione iniuriarum, et praeiudiciorum nobis post eiusdem occupationem per commendantem dictae arcis illatorum, in génère solummodo et non particulariter ea enumerando faceremus mentionem, existimabamus enim dictum arcis commendantem, et reliquos eiusdem loci milites, pro illatis eatenus aliqualiter satisfacturos, et ab ulterius inferendis cessaturos. Verum quia gravi nostro dolore contrarium experimur, ideo Maiest. vest. sac. non quidem omnes, quia longum esset, sed aliquas solummodo, quibus contra benignam Maiest. vest. sac. superinde factam resolutionem affligimur, aperire cogimur et enumerare iniurias. Ac primo quidem dictus commendans foenile seu pascuum nostrum ibidem prope arcem habitum pro se, et usibus suis usurpavit nosque 7