VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 58

58 dina 27. rujna), a onda na koncu te knjige, prije nego će u sliedećoj (X.) prikazati zgode u godini 1528., priča o padu Jajca i banovine Jajačke do­slovce ovako : „Dum haec in Pannonia fiunt et Ferdinandus tantis rebus, summa feli­citate et celeritate sine suorum vulnere confectis totius fere regni imperio absque controversia potitur, in Illyrico et Bosnae partibus ingens detrimentum a Turcis in omnem occasionem intentis, illatum est. Quum enim annis superioribus Petrus Queglevitius Jaiciae urbis atque arcis praefecturam, egregia fide et singulari fortitudine administratam, arcemque defensam Ferdinando remisisset: isque eam Stephano Gorbonoco, imbellis inefficacisque ingenii homini, commendan­tibus Cociano (Katzianer) et Germanis quibusdam, contulisset, Mahometes cogno­mento Jahioglis, Belgradi ac Samandriae praefectus, Usreffus Varbosaniae, ac Amurathes natione Dalmata e Sebenico alumnus eius, Auranac caeterique limi­tum duces, postquam Ungaros pariter et Germanos civilibus bellis, intestinis discordiis agitatos inter se dimicare, armisque contendere cognovissent, ac Iai­ciam sub imbelli et incurioso praefecto, nec praesidio, nec commeatu, rebusque necessariis satis instructam esse pro explorato haberent, contractis copiis et admotis tormentis arcem obsederunt : cum aliquot diebus moenia concussissent, Stephanus rebus suis difflsus, nec in Ferdinandi, aliis bellis occupati, absentisque ope ac auxiliis quicquam spei collocans, decimo oppugnaiionis die, de urbis arcisque deditione cum Turcis pacisci ac transigere decrevit. A quibus facili negotio concessum est, ut Stephano ac praesidiariis omnibus cum equis et sarcinis, quas secum avehere possent, in tutum abire liceret, dummodo com­meatus, et quae in arce oppidoque erant tormenta ibi relinquerentur. Blasius Cherius legatus, et Joannes Hobordaustus equitum ductor, viri acres et mili. tares obsidioni non interfuerunt ; quod ille futuri nescius, in Hungariae pro­vinciam Huntensem, in qua domum habebat, profectus esset; hic vero singu­lari certamine cum Cassono Turca, paulo ante obsidionem congressus, pro cu­randis vulneribus suis, quae complura adverso pectore, et. quidem gravia acce­perat, se ad medicos deducendum curavisset : qui sane deditioni nunquam con­sensuri fuisse credebantur. Audita Jaiciae deditione ceterae arces, quae eo pertinebant, numero duo­decim, partim infami deditione, partim militum praesidiariorum fuga et metu in hostium potestatem devenere, Bela-Jesero, Orbavacium, Socolum, Levacia, Se­repvarum, Aparutia, Perga, Bossatium, et Grebenum. Andreas quoque Rada­tovitius Banialucam, arcem satis firmam, cui praeerat, una cum oppido amplo, et in longum penes utramque Verbani fluminis ripam protenso, pari segnitia et metu agitatus succendit, et in tutum se cum suis proripuit. Qui deinde fere omnes uti desertores simul cum Stephano ignominia notati, in exilio periere. In hunc modum Jaicia, Bosnensis regni caput, pro qua tot tantaque bellorum certamina contracta, tot obsidiones toleratae, tantum roboris et virium insump­tum, tarn multum sanguinis effusum fuit, turpissima praefecti soco'rdia et ignavia non sine summo dedecore nostro, ac reipublicae detrimento, puncto temporis faede amissa est : ita ut Joannes (Ivan Zapolja) quamquam in arce Tarno­viana apue Polonos extorris et exul, scripsit Ratisbonam ad principes Romani imperii, secunda die Resurrectionis Domini (13. aprilis 1528.) literis, ac deinde mense Maip ad Çarolum Caesarem, eius loci tarn celebris iacturam, Ferdi-

Next

/
Thumbnails
Contents