VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 276

276 CXII. 1547. junija 23. u Litomišlju. Kralj Ferdinand potvrdjuje gradu Koprivnici privilegija, podijeljena ovomu po kraljevima Ljudevitu L, Sigismundu i Matiji Korvinu. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, in civitate Lythomericia vigesima tertia die mensis Junii, datae sunt literae regiae con­firmationales, manu suae maiestatis subscriptae secretoque sigillo eius inpen­denti communitae, quibus mediantibus sua maiestas quasdam literas serenis­simi quondam principis domini Mathiae regis Hungariae, praedecessoris sui felicis memoriae, in pargameno privilegialiter confectas sigilloque eiusdem se­creto pendenti communitas, quibus mediantibus idem olim Mathias rex tenores quarundam literarum serenissimorum quondam principum dominorum Sigis­mundi et Ludovici regum Hungariae piae memoriae, certas libertates et liber­tatum praerogativas civitatis Kaproncza in se continentes, roborasse et confir­masse dinoscebatur, pro iudice et iuratis ac universitate civium, populorum et colonorum eiusdem civitatis Kaproncza roboravit et perpetuo valituras gratiose confirmavit, salvis iuribus alienis. T. d. r. s. tom. VIII. pag. 14. — Lib. reg. tom. I. pag. 453. CXIII. 1547. oktobra 6. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje grofu Nikoli Salmu i barunu Ivanu Ungnadu imanja bez potomaka preminuloga Ivana Tompića Vranogračkoga. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, Pragae sexta die mensis Octobris, datae sunt literae regiae maiestatis, manu suae maie­statis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas Castrum Wranogracz ac castella Podwyzd et Chanycza vocata, cum eorum universis pertinentiis in regno Croatiae existentibus, nec non alia etiam universa castra, castella, bona et quaelibet iura possessionaria, ubicunque et in quibuscunque comitatibus tam praedicti regni Croatiae quam Sclavoniae habita, per mortem et defectum se­minis egregii quondam Joannis Thompyth, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, memoratis comiti Nicolao a Salmis et Newburg, cu­biculariorum regiorum magistro, comiti Posoniensi, consiliario et generali maie­statis suae capitaneo in Hungaria, ac Joanni Wngenad liberi baroni in Sonnek, capitaneo Styriae ac comitatus Ciliae vicedomino et consiliario suae maiestatis, ipsorumque haeredibus et posteris universis dedit, donavit et contulit pro fl­delibus eorum servitiis, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 70. — Lib. reg. tom. I. p. 570. Dr. Ivan pl. Bojničič.

Next

/
Thumbnails
Contents