VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 274
274 ex. 1547. aprila 12. u Egern. Kralj Ferdinand zalaže Luki Sékélju za 2000 for. polovica posjeda, spadajućih gradu Krapini, koje je posjede kralj nevjernomu Petri Keglevic'u oduzeo bio. Nos Ferdinandus etc. recognoseimus per praesentes nostras, quod fidelis noster magnificus Lucas Zekel de Kewend, liber dominus in Ormosd et gentium provinciarum nostrarum haereditariarum in regno nostro Sclavoniae capitaneus, nostram veniens in praesentiam declaravit nobis, quomodo magnificus quondam Michael Imreffy de Zerdahel socer suus, dum viveret, pariter cum Petro Keglewyth de Buzin emisset Castrum Krapyna cum omnibus suis pertinentiis, oppidis scilicet, villis, possessionibus, praediisque et quibuslibet iuribus possessionariis, ad idem de iure et ab antiquo spectantibus, quae quidem universa bona iidem Michael Imreffy et Petrus Keglewyth ita inter sese partiti fuissent, ut Castrum Krapina cederet ipsi Michaeli Imreffy cum recta et aequali medietate pertinentiarum eius, alia vero aequalis medietas Petro Keglewyth ; qua quidem divisione habita, partes ipsae portiones suas ita aequaliter distinctes pacifiée possedissent, et nunc se idem Lucas Zekel praefatum Castrum Krapyna simul cum dimidia parte pertinentiarum eius per generosam dominam Catharinam Imreffy de dicta Zerdahel, filiam et haeredem dicti quondam Michaelis Imreffy, consortem videlicet suam iure haereditario possidere, utrasque tarnen partes pertinentiarum praescripti castri Krapyna, tam scilicet eàm, quam ipse possidet, quam etiam quam Petrus Keglewyth possedit, ita esse conjunetas et admixtas, ut citra magnas colonorum contentiones, dissidia et controversias Consistere non possint. Nos igitur tum propter evitandas colonorum diss'ensiones, contentiones et controversias, tum vero quod praefatus Petrus Keglewyth propter certa delicta et excessus suos contra maiestatem nostram tenerê admissos in manus nostras incidit, partem et portionem eiusdem Petri Keglewyth, in bonis et pertinentiis praedicti castri Krapyna existentis habitam," ad manus nostras occupari fecimus. Eandem igitur directam et aequalem medietatem verarum et antiquarum pertinentiarum eiusdem castri Krapyna, quam alias idem Petrus Keglewyth possedit, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet ârabîlibus cultis et incultis, agris, pratis, paseuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, mölendinis et eorundem locis, generaliter vero qüarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, eidem Lucae Zekel pro duobus millibus florenorum Rhenensium, quemlibet eorum per 60 crueiferos computando, per eum nobis plene iam persolutis, duximus inscribendam et oppignorandam tali conditione, quod idem Lucas Zekel bona illa et colonos eorundem intra tempus redemptionis non dissipabit neque desolabif, sed eosdem in antiquis ipsorum libertatibus et privilegiis conservabit, et dum summam ipsam praedictorum duorum millium florenorum Rhenensium ei persölverimus, aut per eum, cui forte bona illa daremus, persolvi faciemus, statim sine ulta dilatione et exceptione eadem bona nobis haeredibusque nostris, vel il 1 i cui remittenda committemus,