VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 262

262 Datum Posonii duodecima Octobris anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio, regnorum nostrorum Romani tredecimo, reliquorum vero decimo septimo. T. d. r. s. tom. I. p. 51. — Lib. reg. tom. I. p. 421. XCIII. 1544. novembra 28. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje Grguru i Franji Grabskomu pod naslovom nove donacije vlasništvo njihovih posjeda u županiji požeškoj, koje su im Turci oteli bili. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, in civitate Viennensi vigesima octava mensis Novembris, datae sunt literae regiae maie­statis manu suae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas to­tales possessiones Dynareka, Warhowyna, Drwganthz, Hwsyecz, Prestowechz, Pwsthy Byalach, item Byalach, Mygalocz, Hwszasdol, de Barchyn et Jasz­threbnyek in regno Sclavoniae et comitatu de Posega existentes, in quarum pacifica possessione et dominio nobiles Gregorius et Franciscus Grabzky ma­ioresque et progenitores ipsorum ab antiquo perstitissent, in ea usque tempora, quibus Turcarum violentia tota Posega occupata et ipsi nobiles Grabzky re­pulsi fuissent, literasque et literalia instrumenta super praemissis bonis suffi­cientia habuisse, sed per id tempus, quo magnificus olim Stephanus Despotus eosdem nobiles propter fidelitatem regiam persecutus est, ab ipsis deperdita et alienata fuissent, praefatis Gregorio et Francisco Grabzky ipsorumque haere­dibus et posteritatibus utriusque sexus universis, novae donationis titulo simul cum toto suo iure regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 52. — Lib. reg. tom. I. p. 439. XCIV. 1544. decembra 12. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje Bernardu, Valtazaru i Stjepanu Druškoveč­komu pod imenom nove donacije vlasništvo njihovog posjeda Bukovca u županiji varaždinskoj. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, in Civitate Viennensi duodecima mensis decembris, datae sunt literae regiae maiestatis manu suae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas totalem possessionem Benkowcz vocatam, simul cum curia nobilitari in eadem exis­tente, omnino in comitatu Varasdiensi habitam, in quarum paeifico dominio egregii Bernardus, Balthasar et Stephanus de Druskowcz se progenitoresque eorum ab antiquo perstitisse et nunc quoque ab eo tempore, quo eandem possessionem Benkowcz et curiam nobilitarem in ea habitam de manibus vio­lentorum iure regni Hungariae recupassent, paeifice se persistere asseruerunt, praefatis Bernardo, Balthasari et Stephano de Druskowcz ipsorumque haere­dibus et posteritatibus universis, simul cum toto. suo iure regio novae dona­tionis titulo dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 52. — Lib. reg. tom. I. p. 449.

Next

/
Thumbnails
Contents