VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 250
250 LXIX. 1535. julija 26. u Beču. Kralj Ferdinand imenuje malodobnoga Ivana Töröka od Enyinga priorom vranskim, a za vrijeme njegove malodobnosti njegovog oca Valentina Török upraviteljem vranskog priorata. Nos Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae etc. rex semper Augustus, infans Hyspaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod quamvis nos in beneficiis ac dignitatibus conferendis, non solum cuiusque mérita inspicere, sed aetatem etiam idoneam deligere consveverimus, virtus tarnen et plurima ac notissima rei militaris facinora fidelis nostri magnifici Valentini Thewrek de Ennyng capitanei nostri, quibus ex eo tempore, quo regnum Hungariae divina bonitate sumus assequuti, in variis expeditionibus fortiter ac strenue est usus, seu contra Turcas, seu alios hostes nostros gerenda res fuit, nec sanguini, nec ullis vitae periculis pepercit ; haec igitur virtus rei militaris in eodem Valentino Thewrek cognita et perspecta et singulare Studium Christianae religionis adversus impios Turcas defendendae faciunt, ut filium quoque eius Joannem optimae indolis puerum, iam nunc ad virtutem capescendam et ad militaris diseiplinae amorem cupiamus accendere, prioratum itaque Auranae ordinis sancti Joannis Hyerosolimitani nunc de iure et de facto vacantem eidem Joanni Thewrek, una cum omnibus areibus, castellis, curiis, oppidis, villis, praediis ac quibusvis bonis ac proventibus, ad eundem prioratum de iure et ab antiquo spectantibus, atque omni iurisdictione temporali ac spirituali, auetoritate iurispatronatus nostri, quod more praeccessorum nostrorum Hungariae regum in ipsius prioratus Auranae collatione habemus, duximus dandum et conferendum, imo damus et conferimus, ita tarnen, ut idem Joannes Thewrek, ubi ad aetatem legitimam adoleverit, ordinem sancti Joannis summere debeat, quem nos Uli cuius intererit in eodem prioratu confirmandum praesentabimus, interea vero omnem curam, gubernationem et administrationem eiusdem prioratus dicto Valentino Thewrek demandamus ac iniungimus. Vobis igitur universis et singulis praedialibus ac quibuscunque subditis prioratus praedicti flrmissime mandamus, ut praefatum Joannem quum ad aetatem maturiorem pervenerit, pro vestro vero atque indubitato domino et priore observetis, et intérim praedicto Valentino Thewrek ut ipsius prioratus gubernatori obedire et obtemperare debeatis, secus non facturi. Praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Viennae, in festo beatae Annae matris Mariae, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, regnorum nostrorum Romani anno quinto, reliquorum vero nono. T. d. r. s. tom. VIII. pag. 6. — Lib. reg. tom. I. p. 240. LXX. 1536. julija 26. u Beču. Kralj Ferdinand dozvoljuje upravitelju priorata vranskoga Valentinu Toröku, da može založene gradove toga priorata svojimi novci iskupiti te pridržati za sebe i svoje potomke sve dotle, dok će mu njegovi izdaci nadoknadjeni biti. Nos Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae etc. rex semper Augustus, infans Hyspaniarum, archidux Austriae,