VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 22

22 literas inquisitorias contr[a eedem partes nostro me­diante arbitrio, ad talem pacis et concordie deuenissent vnionem, immo de­uen[erunt dictam particulam fenilis [et] quantum videlicet ipsam de porcione prati eiusdem Benedicti ipse Johannes .... Sybryn dedisset, annuisset et consensisset, econuerso autem prefatus Johannes Sybryn in re[ sue nobilitatis paterne et hereditarie, ac parui orti in dicta possessione Pathak habitam, quam videlicet quodam paruo fenili Cheteucz vocato, eidem Benedicto dedisset, annuisset et consensisset, immo ubi ip[si coram nobis, iure perpetuo et irreuocabiliter per easdem partes, ac ipsarum heredes vniuersos tenendam, po[ssidendam . .' . . mediante, quod si que parcium predictarum in huiusmodi nostra arbitratiua disposiciohe temporum in successu per[sistere talis pars non persistens contra partem in premissis persistentem, in viginti quinque florenis auri per vice­com[item . . ...... .. parti persistenti cum grauamine admini­strandis conuinceretur et convicta haberetur ipso facto, ad que omnia . . . et libéra eorum voluntate se obligauerunt coram nobis. In cuius testimonium présentes literas n[ostras partibus ad peticionem earundem duximus concedendas. Datum in Pathak predicta, in festo beatorum Philippi [et Jacobi apostolorum anno domini millesimo quingentesimo] octauo. Izvornik s desne strane manjkav, na papiru. Spoda bila su pritisnuta 4 pečata, od kojih je još samo treći djelomice sačuven. LXIII. God. 1508. 4. juna. U Križevcima. Podban Pavao Čavlović ustanovljuje, da se Matej Faltak uskraćuje izdali neke spise i posjede Ivanu i Jurju Potočkomu, kojemu pripadaju. Nos Paulus Chawloych de Gywrkowcz vicebanus et cornes, ac iudices nobilium comitatus Crisiensis memorie commendamus, quod cum nos ad in­stantem et legitimam peticionem discreti ac nobilis domini Johannis presbiteri, et Georgii de Pathak alio nomine Vrbanussowcz, Georgium literatum Bonthos­sowczy de Jakozerdahel, vnum ex nobis, scilicet iudicem nobilium, ad infra­scriptam inquisicionem faciendam de sede nostra iudiciaria legitime destinas­semus, qui tandem exinde ad nos reuersus nobis retulit eo modo, quomodo ipse ab omnibus quibus decuisset et licuisset palam et occulte diligenter in­quirendo, talem de infrascriptis resciuisset certitudinis veritatem, quomodo feria tercia. proxima post dominicam Reminiscere, in anno domini millesimo qua­dringentesimo nonagesimo primo, preteritam, quedam porcio possessionaria, que alias condam Andrée filii olim Jacobi Hemych dicti prefuisset, in prefata Pathak alio nomine Vrbanussowcz et comitatu Crisiensi existenti, habita, inter prefatos exponentes ab vna, ac nobilem Matheum literatum, filium condam Valentini Falthak dicti de eadem Pathak ab alia partibus, diuisa et consequestrata fuisset, et quod de eadem porcione possessionaria dicti condam Andrée filii olim Ja­cobi Hemych, prefati exponentes dumtaxat ad causas et lites, quas tune ma­gnificus dominus Andreas Both de Bayna, contra nobiles districtus castri

Next

/
Thumbnails
Contents