VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 243
243 domina Martha in sua et dictae filiae suae personis universa obligamina, fassiones et quasvis inscriptiones, si quae vel quas ipsa domina Martha ubicunque et quovismodo fecisset, quae praemissae composition]' et obligamini contraria viderentur, revocasset, retractasset, cassassetque et annihilasset, prout revocavit, retractavit, cassavitque et annihilavit similiter coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas eidem utrisque partibus duximus concedendas. Datum feria tertia in festo scilicet sancti Blasii episcopi et martyris, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quarto *). Nos igitur praemissa supplicatione praefatorum Pauli Kerecheny et Ladislai filii eius, nec non dominae Marthae et eius filiae Catherinae, modo quo supra nostrae porrecta maiestati, regia benignitate accepta et admissa, praescriptas literas capituli ecclesiae Chasmensis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sua parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes, praesentibus literis nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continentias et articulos, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae, viribusque earum veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptas habendo, praedicto contractui donationique et inscriptioni nostrum regium consensum praebuimus, imo praebemus benevolum pariter et assensum. Et nihilominus habita ratione servitiorum, quae praefatus Paulus Kerecheny sacrae regni nostri coronae tempore serenissimi condam domini Ludovici regis, fratris et sororii nostri charissimi felicis recordationis, impendit et deinceps nobis exhibiturus est, considerando etiam virtutem praenominati Gregorii Orlowchyth, qui saepe numero cum Turcis christiani nominis acerrimis hostibus fortiter dimicavit, et ad ultimum in conflictu cum eisdem Turcis ad Mohach commisso non dubitavit pro patria, pro fide, proque religione christiana pulcherrima morte defungi, totum et omne ius nostrum regium, si quod in praenominatis castro, castello, curiisque nobilitaribus, universisque oppidis, villis, possessionibus portionibusque et iuribus possessionariis ad easdem pertinentibus quaütercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabiübus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthorüs, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, praemissis sie ut praefertur stantibus seque habentibus, memorato Ladislao filio praefati Pauli Kerecheny, et puellae Catherinae filiae praenominati quondam Gregorii Orlowchyth, et dictae dominae Marthae, eorumque haeredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno. Harum nostrarum, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, pendenti communiri fecimus, vigore et testimonio literarum. Datum Viennae, in vigilia ascensionis domini, anno eius*) 1534. februara 3. , *