VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 200
200 sexus, masculini autem sexus heredibus deficientibus etiam foeminei sexus, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis, novae suae donationis titulo contulit, salvo iure- alieno. T. d. r. s. I. p. 21. — Lib. reg. L p. 196. XXXVI. 1529. junija 9. u Budimu. Kralj Ferdinand podijeljuje Ladislavu More de Chula patronatsko pravo nad opatijom kutjevačkom. Nos Ferdinandus dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. infans Hyspaniarum, archidux Austriae etc. memmoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expcdit universis, quod nos, considérantes gratissima servitia fidelis nostri magnifici Ladislai More de Chwla, consiliarii nostri, donationem et translationem juris patronatus regii, per serenissimum condam dominum Ludovicum regem, sororium et praecessorem nostrum charissimum, de et super collatione abbatiae de Gotho ordinis sancti Benedicti, in bonis quondam illustris Laurentii ducis in comitatu de Posega, nunc vero eiusdem Ladislai More sitae et habitae, eidem Ladislao More vigore literarum eiusdem domini Ludovici regis factam, quod quidem ius patronatus ipse quoque Laurentius dux habuisse dinoscitur, ratam, gratam et acceptant habemus, eidemque et heredibus suis concedimus,. ut iuxta literas ipsius condam domini regis Ludovici, quotiescunque dictam abbatiam de iure et de facto legitime vacare contigerit, personis idoneis probatae vitae et ordinem praedictum sancti Benedicti professas donare ac praelato cuius interest electos abbates praesentare possint ac valeant, ita tarnen, ne quid de iurisdictione aut bonis temporalibus monasterii et abbatiae praedictae quovis modo alienare aut sibi ipsis usurpare audeant. Datum Budae, feria quarta proxima ante festum s. Barnabae apostoli, anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono, regnorum vero nostrorum praedictorum anno tertio. T. d. r. s. tom. I. p. 22. — Lib. reg. tom. I. p. 198. XXXVII. 1531. ožujka 31. u Brnu. Kralj Ferdinand daruje grad Varaždin Sofiji Batori rodj. vojvodkinji mazovskoj, i njezinoj kćeri Ani; dotično polvrdjuje darovnicu svoje sestre kraljice Marije. Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos ili I donationi, quam annis superioribus serenissima princeps domina Maria, dei gratia Hungariae et Boemiae etc. regina, soror nostra charissima, super castro suo et civitate Varasdinensi pertinentiisque suis, in regno nostro Sclavoniae in eodem comitatu Varasdinensi existentibus, fldeli nostro speetabili et magnifico condam Stephano de Bathor, dicti regni nostri Hungariae palatino et locumtenenti nostro, pro fldelibus servitiis eiusdem, ac illustri dominae Sophiae duet Masoviae consorti eorundemque haeredibus et posteritatibus universis vigore literarum suarum fecisse dinoscitur, nostrum regium consensum praebuimus praebemusque bene-