VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 192

192 iestatis in consilio datae sunt literae regiae maiestatis, quibus mediantibus ma­iestas sua donationem suam, quam alias egregiis Michaeli, Petro et Nicolao Ember de Berchyn fratribus carnalibus, ipsorumque haere­dibus et posteritatibus super bonis quibusdam in comitatu de Posega existen­tibus, quae alioquin praedictum Michaelem Ember una cum Christina, con­sorte Ladislai Benchyk, et Francisco Fanchy iure successorio concernunt, ac totali portione in possessione Themerew vocata in regno Sclavoniae adjacenti, quae praefati Ladislai Benchyk praefuisset, simul cum aliis bonis Francisci Fanchy in comitatu Simeghiensi habitis, propter notam et crimen perpetuae in­fidelitatis, quam iidem Ladislaus et Franciscus ineurrissenf, fecisse dinoscebatur, ratam, gratam et acceptant habendo, eadem bona et portionem praefatam, cum eorundem pertinentiis eisdem Michaeli, Petro et Nicolao Ember cum iure suo regio dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno etc. T. d. r. s. tom. I. pag. 13. — Lib. reg. tom. L p. 119. XXL 1528. oktobra 23. u Beču. Kralj Ferdinand polvrdjuje povlastice, koje je kralj Ljudevit dao bio obi­telji Ungnad za njezin grad Samobor. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Viennae feria sexta post festum undecim millium virginum, ad commissionem propriam do­mini regis datae sunt literae, quibus maiestas sua literas serenissimi principis domini Ludovici regis, praedecessoris et sororii sui charissimi felicis memoriae, quibus mediantibus generosae dominae Margaret h a e, relictae condam magnifici Ioannis Wngnad liberi domini de Zunek, supremae ma­gistrae curiae serenissimae dominae Mariae reginae sororis suae, ac magnifico Ioanni Wngnad filio et dominae Elisabethae filiae eiusdem dominae Marga­rethae, primariae pedisequae serenissimae dominae Mariae reginae, idem do­minus Ludovicus rex omnes et singulas pecunias lucri camerae regiae et ali­arum quarumlibet texarum seu contributionum regiarum ordinariarum scilicet et extraordinariarum, a civibus et incolis oppid'i Zamobor eorundem Marga­rethae, Ioannis et Elisabeth in comitatu Zagrabiensi pro reparatione et conser­vatione castri eorundem Zamobor relaxasse, ac dicto oppido et com­munitati eiusdem sigillum proprium in cera viridi pro sigillandis eorum literis concessisse dinoscebatur, et eorum haeredibus gratiose confirmavit, salvis iu­ribus alienis. T. d. r. s. tom. I. pag. 14. — Lib. reg. tom. I. p. 129. XXII. 1528. oktobra 23. u Beču. Kralj Ferdinand polvrdjuje darovnicu Jelene Frankapanke, kojom Ivanu Ungnadu daruje grad Samobor sa svimi pripadci, Anno domini millesimo qulrigëntesimo vigesimo octavo, Viennae feria sexta post festum undecim millium virginum, ad commissionem propriam do^ mini regis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua literas serenis­simi principis domini Ludovici regis, praedecessoris et sororii sui charissimi

Next

/
Thumbnails
Contents