VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 190
190 sione dictae ecclesiae facere audeat atque possit, dinoscebantur, gratiose confirmavit, salvo iure alieno. T. d. r. e. pag. 2. — Lib. reg. tom. I. pag. 115. XVI. 1528. februara 1. u Budimu. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Haberdancit Slatinskomu grad Požegu, prije vlasništvo Franje Hedervarskoga. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Budae in vigilia festi purificationis beatae virginis Mariae, ad commissionem propriam domini regis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua, donationem illam quam Viennae in festo beatorum Viti et Modesti martyrum proxime praeterito*), egregio I o a n n i Habardanecz de Zalathnok, suisque haeredibus et posteritatibus universis, vigore aliarum literarum suarum, superinde confectarum super Castro Francisci de Hedervara Posgavar vocato, in comitatu de Posega habito, ac oppidis, villis, possessionibus, portionibusque, et quibuslibet iuribus possessionariis ad idem pertinentibus fecisse dinoscebatur, ratam, gratam et acceptam habendo, idem Castrum cum iure suo regio in eodem habito, ac cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet eidem pro fldelibus eiusdem servitiis denuo in perpetuum contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 10. — Lib. reg. tom. I. p. 83. XVII. /528. februara 1. u Budimu. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Haberdancu Slatinskomu posjede Kamengrad u županiji požeškoj i Bagjanovec u županiji križevačkoj, prije vlasništvo Ivana Zapolje. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Budae in vigilia festi purificationis beatissimae virginis Mariae ad commissionem propriam domini regis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua donationem illam, quam Budae in festo beatarum undecim millium virginum proxime praeterito **), egregio Ioanni Habardanecz de Zalathnok ac per eum Georgio, Lazaro et Blasio fratribus suis carnalibus ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis vigore aliarum literarum suarum superinde confectarum super castro Ioannis de Zapolya Kewar vocato, in de Posega, ac oppido Bagyanovcz nuncupato in Crisiensi comitatibus existentibus cum pertinentiis eorundem universis in dictis comitatibus habitis fecisse dinoscebatur, ratam, gratam, et acceptam habendo, dictum Castrum Kewar ac oppidum Bagyanovcz, simul cum cunctis eorundem utilitatibus, ac pertinentiis quibuslibet eidem ac dictis fratribus suis, ipsorumque haeredibus ac posteritatibus universis, denuo pro fldelibus eorundem servitiis contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 10. — Lib- reg. tom. L p. 106, *) 15. junija 1527. **) 21. oktobra 1527.